Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1825 14. Inalbatio Ecclesiae perfecta est, et cymatii pars superior ascendens, ne pulveres appareant, decussa. 15. PP. Amandus Kaeffer, Dominicus Kirchmayer, et Dionysius Dolintsek Bacsino horsum appulerant, die sequente 16. eadem occasione iter Budam versus prosecuti. 20. R. P. Carolus Grausgruber praeexistens huius Conventus Vicarius, et Con­donator Germanicus discessit Budam, inde in Austriam ad Conventum Lantzen­­dorfensem munus Gvardiani obiturus. 21. Fridolinus Wagner sodalis Arcularius sacrae Religionis vestem sumsit e manibus A. R. P. Gvardiani, retento Fridolini nomine, natus Hechingae in Princi­patu Hohentzollem-Hechingensi, in Hungária vero educatus. 25. PP. Adalbertus Graffinger, Josephus Palmann Semlino, et Hernicus Blaho Vukovarino venerunt; et prior quidem Viennam, alter Budam dispositus, tertius hic mansurus. 27. Discesserunt. 30. MVP. Jacobus Lector examen habuit ex Historia Ecclesiastica. Mensis hic tempestate iam pluviosa, quae messem non uberem impediebat, iam sicca, n tamen nimis calida, praeteriit. Mensis Augustus 2. Festo nempe Mariae Angelorum de Portiuncula exiguus populus confluxit partim ob tempus pluviosum, partim ob labores agrestes. Pontificavit Rdssimus D. Abbas sub Infula, ad Concionem Hungaricam dicente R. D. Josepho Zsuffa Cooperatore Garensi, ad Illyricam R. P. Stephano Lectore, ad Germanicam R. D. Mariano Klaszanovich, Germanico Cooperatore Baiensi. Eadem. R. P. Augustinus Nemes, praeexistens Sacellanus Domesticus Illustris­simi D. Comitis Venkheim Gyula573 in Cottu Békésiensi dispositus Földvarinum pro Magistro Novitiorum Bacsino horsum advenit, et 4. ad suam stationem discessit. 9. R. P. Lector Stephanus examen semestrale ex Hermeneutica instituit. Eadem. Lectae sunt Circulares Litterae e Congregatione Földvariensi di­missae, in quibus praeter disciplinam religiosam concernentia intimatur unio quatuor Austriae Conventuum cum Provia Capistr[ana]. 22 et 23- Rei litterariae in Gymnasio administri ad mentem Fori Altissimi examen e Doctrina Religionis coram Excell. Dni APraesulis Colocensis Commis­­sionato Rdssimo D. Abbate Mathia Radicsevics Parocho huiate instituerunt. 25. et sequ. Sub praesidio Illustrissimi D. I. Francisci Győry de Radvány Incl. huius Cottus Supremi Comitis habita est Restauratio Magistratualis Zomborini, in qua pluralitate votorum Ordinarius] VComes electus est Spectab[ilis] D. Jo­sephus Szucsics, antea surrogatus VComes; substitutus VComes Spectab[ilis] D. Adalbertus Antunovics; Superioris, seu Baiensis Processus Ord[mariorum] Judlium Joannes Allföldy, VJudlium D. Josephus Kovács,Jurassor D. Stephan[us] 573 Über die Geschichte der Wenckheim-Familie siehe Márki, Sándor, 1892. IL 718.; Karácsonyi, János, 1896. 111. 203-207. 339

Next

/
Oldalképek
Tartalom