Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1825 govicza hiematurae consistebant, par decursum huius mensis sursum discesse­rant, pluresque aliae hic loco onerabantur. Pons navalis Pest[iensis] 7. exceptus fuit. Mensis Februarius 1. Fr. Conradus Forstner Laicus professus catarrho senili confectus decessit anno aetatis 74. sequenti die sepultus per A. R. P. Gvardianum, in eleemosyna colligenda fidelis, et indefessus. 3. Lectae sunt Circulares Litterae A. R. P. Min. Provlis, Visitam Canonicam an­nuntiantes. 7. Celebrata est Zomborini Congregatio Glis, in qua amplissima Deputatio or­dinata est ad Illustrissimum D. Comitem Franciscum Győry de Radvány, prius ICottus Tolnensis Offi[cii] Supremi Comitis Administratorem, nunc vero hujus ICottus Supremum Comitem, aliique ordines facti ad tantum virum, quo decen­­tiore, et solenniore fieri potest, modo excipiendum.568 Mensis hic priore sui dimidio vernus erat; at altero dimidio ultimi praesertim dies hiemales fuere; nam et nives non tamen diuturnae cadebant, et terra rigido gelu constricta tenebatur. Mensis Martius 7. A. R. P. Minister Provlis cum R. P. Aloysio Ozvald Secretario Emerito per Földvár Budam discessit. 15. et 16. Rei Litterariae Administri in Gymnasio huiata ad ordinem Altissimo Foro praescriptum examen e Doctrina Religionis coram Suae Excellentiae AEp­­palis Colocensis Commissionato D. Rdssimo Stephano Csauz recenter denomi­nato Canonico instituerunt praesentibus numerosis tam ex amplissimo Magi­stratu, quam aliis honoratioribus hospitibus. 17. R. P. Lector Stephanus examen ex Hermeneutica servavit MVP. vero Jacobus. 26. ex Historia Ecclesiastica. Mensis quoque iste usque 21. frigore brumali nimis furebat; a 21. tamen us­que finem vernos, amoenos, eosque calidissimos dies tulit. Elevatio horti priori­bus annis inchoata, modo perfecta est. Mensis Aprilis 5. Magnificus D. Josephus Latinovics Consiliarius Regius a munificentia hunc erga Conventum notissimus, pro refusione Campanae 27. Januarii a.c. ruptae 100 fl. valutales resolvit. Campana illa non, ut margini periferiae incisum fuit, 322 11. sed 315. appendebat, in cuius locum alia 319 3/4 11. appendent 6. horsum Pestino adlata est. Ferenc György wurde zum Obergespan des Komitats Bács-Bodrog gewählt. Seine Inauguration fand am 30. Mai statt. HD 29-31- Mai 1825. 332

Next

/
Oldalképek
Tartalom