Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1824 Raris subin pluviolis madefacto solo et temperato aëre, serenus de cetero totus mensis fuerat. Mensis October la. Horsum advenit A. R. P. Minister Provlis cum suo Secretario paterne solum nos invisens. 13â. Perlectae sunt Circulares lit[t]erae mortem A. R. P. Josephi Puchner Ex- Ministri Provlis 803 Annorum intimantes. 17a. Discessit A. R. P. Minister Provlis Földvarinum inde Budam. 4a. R. P. Lector Stephanus duos Juvenes, scilicet Davidem Ghrill et Tiburtium Berkich ritu ordinis in qualitate Laicorum Religioso habitu vestivit. Hic posterior 193 e religione discessit. 23a. Advenerunt horsum pro disciplinis Theologicis audiendis Faustinus Párizsa Prof. Lucas Terzich Prof. Antonius Schauer Prof. Bartholomaeus Gartner Improf. Illokino. His adsociatus adpulit Fr. Simon Sangl Organifex pro novo in Ecclesia Contus nostri fabricando Organo: eadem ex ratione jam 27a Septembris horsum advenit Fr. Ignatius Lehner.565 Vindemia hic loci lla coepit, quae ut ut non tam adfluens, ut anno elapso fuerat, qualitate tamen optima quantitatem praeteriti longe superavit. Quare ut ut Collectio Eleemosynalis non fuerit ut anno elapso /:sufficiens tamen est:/ in Tritico tamen et panalibus uberior et annus et Collectio fuerat. 29*. P- Lector Thaddaeus Buda rediit horsum. Mensis November 3a. Tam Domi pro Studio Theologico, quam in Ecclesia Parochiali pro Gymnasio, decantato Hymno Veni Sancte, Scholis initium datum est. 6. Dies nubilus, quin copiose pluebat quoque, ut adeo in veritate Autumnum sentire coeperimus. 22a. Spectabilis D. Ferdinandus Császár Eleemosynam vinam Conventui in lo Urnis elargitus est. Ipsa die in Domo Adamovichiana ligna pro exsicatione fuma imposita concepto igne per Caminum Flammam cum scintillis jam egerebant; feliciter tamen ignis propere exstinctus incendium evitavit. 25a. Magnificus D. Josephus Latinovich Vbli Contui Tritici Posjonienses] Metretas 10. Avenae itidem 12 Posjonienses] Metrjetas] gratiose elargitus est. 26a. A. R. P. Minister Provlis Petrus Becker et R. P. Secret. Emer. Aloysius Ozvald apud nos hyematuri horsum sero in media 7ma£ advenerunt. Inde ab initio hujus mensis Danubius tam potenter aquis intumuit, ut nec maxime grandaevi similis eluvionis meminerint. Mensis iste initio pluviis et imbribus semet distingvere coepit, verumtamen circa finem variabat; in genere frigus non saeviebat. 565 Über dei Tätigkeit der Franziskaner in Baja als Orgelbauer siehe Szigeti, Kilián, 1982. 5., 149-168. — Heute hat die Kirche eine Pneumatikorgel mit 42 Registern. An ihrer Seite ist eine Messingtafel mit folgender Inschrift angebracht: József Angster und Sohn, Orgel und Harmoniumfabrik AG Pécs (Fünfkirchen), 1735. Nr. 1105 ” 329