Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1823 - 1824 Circa finem mensis hic frigidus et nubilus admodum evasit, aqua tamen in Danubio valde exigua. Mensis November 4a. Tam in Studio Thlgco, quam Regio Bajensi Gymnasio Veni Sancte Spiri­tus, pro felici successu Studiorum cantum est. 10^ Primae nives ceciderunt; frigidi quoque et vere autumnales dies succe­dunt sibi invicem inde ab initio mensis. 13a. Advenit e Novitiatu Földvariensi pro audienda Theologia Fr. Carolus Charvath patria Bohemus Altomantensis. 15a. A. R. P. Minister Provlis cum suo Secretario e Slavonia peractis suis nego­tiis Budam redeundo nos gratiose invisere voluit. 17a. Hora media undecima A. R. P. Minister Provlis Budam abscessit. 30^ Mauritii sub nomine indutus est habitu Sacro per A. R. P. Gvardianum Jo­hannes Feldhoffer sodalis sutor. Toto mense autumnales dies serenos turbidis mixtos, plus tamen priores ha­buimus. Mensis December 2~. Nundinae Nicolai dictae frequentia hominum ingenti celebratae sunt; sed plures aderant venditores, quam emptores ob defectum pecuniae. 9s. Sacra octiduana exercitia inchoavimus ductore R. P. Lectore Stephano, quae Deo juvante feliciter etiam consum[mjavimus. l4a. Primae nives depluebant, sed non copiosae, quare nec trahalem viam ha­bituros nos speramus. Festa Nativitatis Domini A. R. P. Gvardiano utplurimum pontificante laeti ce­lebravimus et jejunio omnes, DEO Laudes, sani finem imposuimus. Annum quo­que consum[m]avimus. Annus iste sterilis dici non potest, quin imo ultra medi­ocritatem fertilis. Vina tam copiosa erant, ut vindemiarum tempore urna una pu­ri vini in Baranyensi Cottu uno floreno, aut ad summum viginti quinque Grossis vaeniret; et tamen vendi non posset, ob defectum vasorum. Sed vinum in gene­re solo fere liquore absque ullo Spiritu constat. Quaestores Frugum qui elapso vere triticum a 5-6 florenis emebant; avenem vero a 3 fi et quindecim grossis; Mosonii Mense Majo et Junio nec tertiam partem sui aeris consequi poterant. Annus 1824 Mensis Januarius 6a. Adpensum est trium unciarum in forma matronaè flectendo orantis rosario e manibus pendulo anathema argenteum in Ara B. M. Virg. Hodie advenit Fr. Medardus Schöbek natione Bohemus e Novitiatu Földva­riensi horsum pro audienda Theologia. 29^- Vesperi horam circa T21321 vespertinam fuitus Senator Prodan 9s. Prodanovich, nunc vero in Senatu exteriori constitutus Cassam tum con­­tributionalis quanti, tum domesticam expilare adnisus per Cancellistam Oppida­num Farki interceptus et incarceratus est; subinde in sequenti Sedi Inclytae do-324

Next

/
Oldalképek
Tartalom