Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1808 rista, servitore hospitum, Communitatis, et infirmorum disponere dignaretur, tam eisdem, quam bono Conventus felicius provisurum. 5. Statuerunt semet ad conspectum nostri quatuor Clerici, nempe: FF. Sigismundus, Aloysius, Antonius et Georgius humillime supplicantes, quatenus nos apud Adm Rendam Pattem efficeremus, ut unusquisque habitum, et duas tunicas obtinere possit. — Nos licet eorum petitionem parte ex omni haud aequam, /:siquim excepto uno Fre Sigismundo praescriptum tempus n superaverint:/ reperierimus; intuentes tamen eorum habitus parte ab omni laceros, breves, plicis expositos, quae quidem, ne dicamus sordities nedum in nos solos, sed et in Provinciam ipsam redundatura videatur, hinc nos quatenus fieri potuit illico resolvimus iisdem vestiarium pro rata suae apud nos commorationis libenter dandum, reliquum vero prudenti, justo, et discreto judicio Almae Provinciae comittendum. 11*. D. Salis Perceptor exhibuit Copiam ex Consilio Camerae Regiae Hungarico Aulicae, qua hujati Regio Salis Officio intimatur, ut quinque Centenarios Salis, pro Annis 1808. 1809. et 1810 nostro Contui per modum eleemosynae erga solitam Quietantiam extra det. NB. Ultimo anno triennii danda est iterum instantia in Majo pro obtinenda eadem eleemosyna. Formula instantiae reperitur inter reliquas formulas eatenus dari solitas. Junius 13a. Hoc anno Solemnitatem S. Antonii de Padua more consveto celebravimus, concursus quidem populi sufficiens fuit, sed n tantus uti anno elapso, sequaciter nec tot Agnellos, et Anserculos aquisivimus.490 14*. Minister Provincialis e Congregatione Mohacsini 5a Junii celebrata, horsum rediit. — Patentales P. Gvardiani, cum Tabula Familiae P. Gvardiano consignavit, ut sequitur: Tabula Vblis Familiae Contus S. Antonii Patavini Bajae Sacerdotes domi servientes: R. P. Gregorius Pestalich Lector Phiae emeritus, Pro-Director Studii, Protocollista, et Gvardianus R. P. Otto Bevem, Concionator emeritus, et actualis Germanicus, Discretus et Spiritualis cum facultate a reservatis R. P. Michael Lazarovich, Sacerdos Jubilarius, et Aggregatus Conventus MVendus P. Adamus Demeracz, Vicarius, Discretus, Director Gymnasii, et Spiritualis cum facultate MVP. Paschalis Steinbach, Spiritualis cum facultate a reservatis MVP. Philippus Schnirch, Lector Phiae, Magister Clericorum et Ceremoniarum, Bibliothecarius, Expositor Casuum et Discretus 490 Nach altem Brauch schenkten die Bunjewatzen-Gläubigen, die überwiegend Hirten waren, den Patres am St. Anton-Tag Schafe, die ärmeren Gänse. Bei den Ausgrabungen um die Kirche wurde eine Unmenge von Schafknochen gefunden. Kőhegyi, Mihály, 1962. 82. 254