Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1806 -1807 magna hordei, avenae, et fagopyri mediocris vini generosissimi sufficienter tempora amoenissima, ac veluti vernalia usque Natalitia Domini Denique Gallo­rum gens sub Bonaparte Duce et Caesare Borussiae Regem integre devasta­­runt.463 NB. Lector Philosophiae non tantum praelectiones inchoavit: verum etiam examina mensilia et semestralia servavit in aeternum. Anno 1807. Januarius Conferendam oeconomicam servavimus in qua de albi vini detractione, fumatione camis suillae, procurandis rotis pro curru rusticano, lignorum, et asserum pro Fre Arculario Angelo Beghann praeparatorum conservatione, et pro Contractu ineundo cum inauratore Arae S. Antonii Abb[atis] contulimus. — Tandem cum disciplinae cubiculum, quod necessarium est, in tractibus Conven­tus inferioribus nullum sit,in superioribus vero partim quia plateas respiciunt, partim vero quia fenestrae cratibus ferreis non sunt instructae; cupivimus a Mi­nistro Provinciali informari, quodnam illud, in qua Contus parte deligi, et quali­ter instrui debeat? 9*. Continuantur amoenissima tempora. 10^..........................................................................Studentes...............certarunt post Coenam unus alteri obiiciens ignorantiam..................tabacum in oculos et os.......conjecit, post quem dum Justinus cucurrisset arresto, ferreo candelabro caput Justini graviter percussit, vulneravit cum effusione sangvinis, et fortuna quod in momento n mactaverit.464 1l2. Hilarius in suo cubili ab omnibus sequestratus detracto capucio et corda permansit. 12. Hilarius dum coram R. P. Gvardiano dixisset se velle per fenestram prae­cipitem dare: partim ob hoc dictum, partim ob alios continuos excessus, divaga­­tiones, scurilitates cum sexu praecipue sequiori, cartipholiorum lusus, rixas ite­ratas percussiones, fumationem tabaccae, continuos clamores etiam post silen­tium, praemonitionum spretionem, procuratis novis vestibus per R. P. Gvardia­­num ex ordine nostro dimissus est usque Garram Contus curru devectus. In seculo baptizato nomine vocabatur Franciscus Posegae in Slavonia natus. lő^-Januarii, Raphaël Dubravka, alias Mathias Dubravka Rhetor absolutus, Budae natus aetatis annorum 181*111 completorum Clericus et Phiae Studens, dum omnem omnino excussisset humanitatem, pudorem, ac obedientiam, saepe etiam privatim, ac publice correptus, sine ulla emendatione recalcitrasset, imo de vitio in vitium, nempe nocturnam clam e Contu surreptionem suspectum cum quadam puella consortium, potationem, rixas, percussiones, publica scandala 463 Nach der preußischen Kriegserklärung am 9. Oktober schlug Napoleon in doppel­ter Schlacht am 14. Oktober das preußische Heer. 464 Die folgenden acht Zeilen sind durchgestrichen, nur fragmentarisch leserlich. 237

Next

/
Oldalképek
Tartalom