Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1793 cellmo Dno Supremo Comiti ea, quae Suae Excelleae aut Comitatui scripta sunt. Necessitatem autem ideo haud inesse existimamus; quia licet in quaestione vertentes plateae nouae inde ab 8— mensibus adapertae prostent, nulli tamen onerati currus per eas transire visuntur: commeatus tamen juxta hortum nostrum a p[ar]te Septemtrionali alioquin jam praeexistens si uberiorem et laxiorem necessitas publica deposcebat, sine tanta fundi nostri occupatione, et transsectione horti haberi poterat, atque sine strepitu, et injuria Conuentus. 3112: Quod si nefors attamen contra mentem, voluntatem, imo etiam Activitatem nostram quempiam tractatum ingredi cogeremur, casum in hunc sequentem pro expositorum punctorum amica Accommodatione facimus humillimam propositionem: Ut duae illae plateae, quae una a domo Comitatensi versus Capellam S. Rochi ad majorem latitudinem, quam antea extiterat, propter faciliorem commentum ducta est, quae item altera itidem a domo Comitatensi ad angulum nostri Conventus efformata habetur, hae inquam duae plateae communicationem Oppidi etiam ante modernam reformationem constituentes permaneant, unice ut haec ad Conuentualem Angulum ducta platea nostrum muratum depositorium a circumferentia privans, alioquin multum Ampla ita accomodetur, ut penes eiusdem depositorii nostri Angulum subsistat. Dein autem ut duae aliae, illa quippe una, quae ex Suburbio S. Antonii ad domum Oszlanianam ducta nostrum integrum fundum persecat, et dividit, nostra vili opinione, et plurimorum tamen exterorum etiam huc adventantium sensu hausta minime necessaria, dein alia, seu quarta platea, quae a fundo Mihaliano per Kanjezianum et S.D. Latinovich ducitur, absolute superflua tollatur, et nostri fundi in his duobus locis redintegrentur: attune ab omni puncto l1112 et 2— proposita bonificatione praeter sepes p Oppidanos noviter erigendas, recedimus, et lubenter ademptas ibidem fundorum nostrorum particulas Bono publico concessamus. 4—, Si tamen non subsistentibus hic adductis justis rationibus ex superveniente Excelsi Consilii ordinatione platea per medium nostri horti noviter aperta manere, fundusque occasione apertionis eiusdem plateae a reliquo fundo separatus a Conuentuali Possessorio abstrahi deberet attune talem cessionem Inclyto Dominio, quod alioquin semper nostri protectionem assumpsit exhibere intendimus, ac bonificationem in illum non speratum casum per Excellmum Dnum Archi-Eppum Colocensem determinandum reservamus. Hic adhuc memorare nostrae obligationis esse duximus, quod Oppidum habuerit Aedificium Scholare cum ampla Area illi fundo, quem nunc a nobis desiderat vicinum, sed illum inscia Communitate Judex in alium transtulit, illum ergo recipiat, et non loco illius Conuentualem fundum desideret, cujus alioquin in instantia Excellmo Dno Supremo Comiti data, et cujus Inclÿta Deputatio meminit per Excelsum Consilium Locumttle Regium sub 28. Junii A. C. Inclyto Comitatui esse transmissam, nulla pro Scholis erigendis cedendi fundi Conuentualis mentio habeatur. Igitur Inclÿta Deputatio dignetur nos apud Inclytum Comitatum excusatos habere, quod pro tuitione nostra Momenta necessaria adduxerimus, et etiam circumstantias revelaverimus, quae in Excelsis Dicasteriis pro adaequata negotii decisione necessariae omnino videbantur; ideo hanc nostram humillimam de-188