Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1793 Serenissime etc! Factam Generali Vicario meo ac per hunc ad me Pestinum transpositam P. Guardiani Contus Baiensis Franciscanorum remonstrationem, jam die 24. Martii praeterlapsi, ut primum n[em]pe notitiam rei accepi, Regiae Celsitudini V—, et Első R.L. Consilio pro munere meo substraueram, eam esse Cottus Bachiensis determinationem, ut intra cincturam ejusdem Contus duplex platea ducatur. Quia vero hac ratione magna pars horti, et vinearum praedicti Contus auferretur, id autem non solum SS. Canonibus et Ordinationibus Regiis sub d— 14. Julii 1783. Nm 3142/237. omnium hujusmodi rerum abalienationem prohibentibus, sed ipsis etiam Juribus Nobilitaribus, quibus Religiosi praedictum Contum incolentes vi Legum Patriarum perfruuntur, aduersaretur Celsitudini V— Regiae, et E.R.L. Consilio demisse supplicaueram, ut memoratum Contum in pacifica rerum suarum possessione turbare non sinat, ac tempestive providere dignetur, ne haec determinatio Comitatensis, cujus executio Judlium comissa erat, prius in effectum summatur, quam vel informationem de hoc Negotio Celsitudo V— et E. R. Consilium accipiat. Quod in demissa hac repraesentatione futurum praemetuebam, evenit reipsa et praedicta determinatio Comitatus, priusquam de illa ad Celsitudinem VTM Regiam, et E. Consilium Regium referret in effectum ivit. Ac 2— platea per hortum praenominati Contus reipsa ducta est non sine gravi eiusdem Contus damno et injuria. Nam una ex his, quae ab Occidente versus orientem ducta est, ipsos muros Monasterii attingit, aream minorem, circiter 80. Orgyas quadratas efficientem penitus tollit, hortum denique totum in longitudine ita discindit, ut non modo praehabita platea, sed in nonnullis locis ex fundo Contus vicini participaverint, plateaque fundo Contus inhaeserit. Quae praeterea platea ita ducta est, ut per fundum Contus lineam rectam usque medietatem efficiat, inde vero penitus ad fundum Contus deflectat, imo in fine, ut privatis consulatur sensibiliter coarctetur; penes enim Monasterium sedecim circiter passus, in medio 14. in fine 7. numerat. Altera platea circiter 17. passuum lata, excisa est per medium horti Contus. Hac horti transectione praeter ademptam a Contu notabilem plagam, id oneris Contui accessit, quod ob enata hac ratione duo noua horti latera, duplicatas jam sepes procurare, et conseruare duos item pro duobus i«ac sectione factis hortis custodes servare debeat. Huc accidit, quod per duarum harum platearum in fundo Contus excisionem, arbores fructiferae, praeter sucrescentes, quas obvii quique pro lubitu effoderunt, ad publicam Oppidi notitiam optimi Speciei circiter 50. ac vites 200 recisae habeantur, sepes item, quae pluribus Annis durare poterant, partim dilaceratae, partim non debito modo adaptatae, imo et neo-erectae ex p [ ar | te etiam horti relicta usus fructus capiendi spe Conuentum privent, nisi aliter de iis dispositum fuerit. Denique Conservatorium etiam hortensium sensibilibus expensis non ita pridem erectum bifariam scindatur, et si ibi permanserit manifestae minae cum damno Contus subjicitur. 178