Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1793 Quapropter I Uniuersitatem decenti cum honore hisce requirendum esse duxi, quatenus praevio modo citatae benignae resolutionis effectum procurare, et praelibatae Communitatis quaevis acta quaerimoniarum mecum communicare, eandemque Communitatem serio commonere, ut rationes suas citra moram Dominio suo terrestrali censurandas exhibeat toties nuncupatam D. Judlium Vojnich interea etiam donec altiores Ordines supervenerint ab omni in Oppido meo Baja innovationis continuatione inhibere, quanto minus in negotia ejusmodi quoque sub praetextu ut amplius influat /:tamquam interessatus legalem, et ex publico sibi delatam activitatem manifesti excedens, et ceteroquin acta et facta sua defensurus, atque manu tenturus:/ admitteret, qui potuit pro manutentione Legalium Jurium Dnorum Statuum, et Ordinum quovis opportuna disponere haud gravaretur. In reliquo praetiosissimis commendatus favoribus distincto cum cultu honoris indesinenter maneo. Inclytae Universitatis Viennae 20 Aprjilis] 793-Obsequiossimus obligatus Krashalkovich mp Princeps. Majus 12. Tempore Glis Congregiationis] porrecta est sequens Instantia Supremo Comiti Excell[entissimiJ D. Ürmenÿ-?75 Demisse exponendum habeo Excelleae Vrae, qualiter notabilis pars horti intra septa Monasterii Baiensis existentis violenter non attenta mea demissa interpositione, et reali protestatione, sine ulla /:quod sciam:/ Benignae Dispositionis Regiae ordinatione aut rescripto ab ipsius Monasterii inter villanó fundo abstracta, et in tribus locis hortus ipsi per tres erectas publicas plateas deformatus, et destructus habeatur. Quod quia primo cum summo Monasterii et Religiosae per Suam Mattem Regiam nobis defixae subsistentiae damno conexum est vel ideo, innumerae optimae speciei fructiferae Arboris radicitus defectae, et vites excisae sunt, deinde vero quod jus nostrum Religiosum in Apostolico hoc Regno Nobilitariae aliorum possessionatorum Regni Civium conforme et plane aequale via Facti violatum est, quin aliquando Monasterio seu ex p[ar]te Oppidi, seu Inclÿti Comitatus id futurum detectum fuisset, demisse Excellentiae V122 ex pjarjte Monasterii supplicandum duxi, dignaretur pro suprema sua in hocce Inclyto Comitatu potestate Monasterium hocce benigne per Suam Mattem confirmatum ad priorem statum, et possessorium praehabitum, praescriptione Legali roboratum gratiose reponere, partemque horti illegaliter, et violenter abstractatum Monasterio restitui facere. 375 375 Überdas Leben von József Ürményi siehe Kenyeres, Ágnes, 1967. II. 933- Über seine literarische Tätigkeit siehe Ballagj, Géza, 1888. 844. 175