Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1791 autem cum I Senatu Baiensi factus est, vt pro duobus Professoribus anno scholastico terminato pendant tercentos fnos; singulis autem Professoribus pro particulari fatigio, quinquaginta fnos. Formula Contractus manet apud R. P. Guardianum.362 30. Litterae Gradisca retulerunt de turcico fortalitio Berbir. Manet arx vacua a nostris tamen Confiniariis custodibus, quorum 50^ Gregarii cum vno Officiali semper in vigiliis excubant, qui omni octaua die mutantur. Nunc aliqui spargunt illud probabilius nostrum futurum, ex eo, quod usque ad montem Kozaram nostri confiniarii nunc debeant ad vigilias excurrere, totamque plagam occupare, sed hoc ex quo motiuo fiat, nemo clare perspicit, ideo variorum variae opiniones.363 December 25ü. Cura et solicitudine actualis Concionatoris Illyrici P. Gregorii Pestalich Ara maior ad perfectionem deducta est cum inscriptione lapidari ad medium muri infra Iconem S. Antonii: HaeC ara eXpensIs Christi flDeLIVM Vergente anno sVreXIt. Solennitatem /:praeuie tamen a R. P. Guardiano in Vigilia Natiuitatis Dni benedicta ara et tabernaculo:/ primi Sacri Cantati de media nocte cum adstantia seruauit R. P. Guardianus, sub initium Sacri cantabatur Te Deum laudamus et Oratio Gratiarum actoria. Hora 10“ matutina itidem Sacrum solenne seruabatur ab eodem R. P. Guardiano, sub cuius initium Diaconus et Subdiaconus apperuerunt sericeas cortinas et imaginem S. Antonii copiosissimo ceteroquin populo spectandam praebuerunt, tum decantabatur hymnus: Jin gratulemur hodie Xto Regi iucundius" etc. post hunc cantabatur solenne Si Quaeris cum Oratione Ecclesiam tuam etc. denique coepit Missa solennis cum expositione, sub cuius Offertorio cantabatur ab universo populo Cantillena de S. Antonio Illyrico idiomate: Zdnav Antune sveti ocse! etc. 362 Die Stadt Baja wollte die Sache der Schule in Ordnung bringen, führte deshalb eine ziemlich rege Korrespondenz mit dem Schulkreis Pécs (Fünfkirchen) und dem Statthalterrat. Die Stadt legte den vorliegenden Vertag bei und verpflichtete sich, 1793 die Schule aufzubauen. Bis da wurde der Unterricht im Franziskanerkloster erteilt. Werner, Adolf, 1914. 14-15. 363 Gradiskas türkischer Name ist Berbir (heute Basanska GradiSka in Jugoslawien). Es liegt am Saveufer. Südwestlich davon erstreckt sich das Kozara-Gebirge. Die Ebene liegt westlich von dem Bach Virbas. Die Franziskaner waren deshalb an dieser Gegend interressiert, denn sie hier Klöster hatten und mancher Bruder stammte auch von hier (das ist heute der Kreis Banjaluka in Jugoslawien). 163