Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1790-1791 tribus, et frequentissimo populi concursu sepultus est: aetatis annorum 67. Re­ligionis 49. Sacerdotii 43. Vt primum Rmus Dnus Stephanus Ranich Abbas et Parochus Maria Theresio­­politanus audivit obitum Patris Guardiani, propter charitatem singularem, qua se mutuo a compluribus annis complectebantur, solenne Requiem cum infula, pro anima illius decantavit. Responsum Ulmi Dni Episcopi N. Milassin ad litteras P. Gregorii Pestalich:347 MVnde ac eximie Pater, mihi aestimatissime! Quanto epistola MVendae Pttis Vrae mortem dilectissimi mei P. Bonaventurae insinuans dolore me adfecerit, is solum perspiciet, qui Benefactores diligere ac aestimare, prout debet, novit. Defuncto, a quo plurima accepi beneficia, pluri­mum etiam debeo, nec eius memoria, quam grata semper mente recolam, apud me unquam obliterabitur. Requiescat nunc in sancta pace, qui viuens per aliorum felicitate, et praesertim Vblis Contus Baiensis, bono, indefessus fuit. Posonii 25aJan[uarii] 791. Anno 1791. Januarius 14*. MVdus Pater Gregorius Pestalich Contus Vicarius, medio litterarum Pa­­tentalium per Ministrum Provialem in Praesidentem huius Conuentus est con­stitutus MVdus autem Pater Melchior Stivich per Praesidentem, in Vicarium Contus declaratus. 20*. Medio D. Judicis Nobilium Sebastiani Vojnics ex parte V Contus ad Incly­tam Cottus Bacsiensis Vniversitatem M[aria] Theresiopoli 24. Jan[uarii] congre­gatam, delata fuit repraesentatio, vna cum adnexis specificis Opificum in merito obtinendorum sumptuum reparationalium Contus sui. Copia: Inclyta Vniversitas! Dignabatur eadem I Vniversitas e particulari sua Bacsini 14* Nov. 790 cele­brata Congregatione gratiosum Excelsi Consilii Locumtle Regii ddo 2— 9bris Posonii erga preces nostras in merito obtinendorum sumptuum reparationali­um Conuentus nostri iterato exhibitas emanatum, remonstrationemque I Legio­nis Pellegrinianae cum adnexa Salgamali Quietantia in advoluto exhibens Intima­tum ea cum inuiatione medio concernentis D. Judicis Nobilium nobiscum com­municare, vt si conformitate praeviae Intimationis Quietantiae eiusdem Salgama­­lis vsum facere non possemus, reflexiones e contra nostras cum specifica onerum et damnorum deductione exhibeamus. 347 Dieser Satz wurde vom HD-Führer auf den Blattrand geschrieben. — Es handelt sich um den Bischof von Székesfehérvár (Stuhlweißenburg), Miklós Milassin. 152

Next

/
Oldalképek
Tartalom