Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1780 Apostolicus, Archi Dux Austriae etc. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, item Egregii et Nobiles fideles nobis Dilecti. Posteaquam e Dei ter optimi maximi Bonorum omnium Largitoris inscrutabili Judicio, providentia Sacratissima Sua Majestas Romanorum Imperatrix Vidua et Hungáriáé Apostoli­­ca, nec non Bohemiae Regina Genitrix nostra desideratissima, hesterna luce cum intima penetrantis adflicti filialis animi Nostri Doloris sensu, relictoque in qui­busvis fidelis, quem elapsis plene 40 Annis materne rexit, populi animis jugi sui desiderio, sed praecipue etiam condigno Nationis Hungaricae innumerae Ma­ternae Benignitatis et gratiarum monumenta participantis luctu, ex hac temporali vita ad aeternam quietem ea, quae ipsi dum in vivis ageret, propria fuit rara constantia, ac fortitudine, sibique usque ad extremum vitae Spiritum praesentis­­sima transivit, a tristissimo ejusdem statim decessu Regni quoque Hungáriáé, qua virtute Dietalium Anni seculi hujus 2311 primi et 2di articulorum in Hungáriáé Regno et Corona ad Eandemque pertinentibus partibus Provinciis et Regnis immediatus Haeres et Successor Regimen et Gubernacula suscepimus.263 Et quemadmodum mox atque haec capissivimus Universa tam Aulica, quam et Provincialia Dicasteria sub iis, quibus hactenus obstringebantur, fide, obliga­tione et Instructionibus clementer confirmavimus, ita Status quoque et ordines Comitatus hujusce de eo: quod eosdem in Juribus, Privilegiis, Libertatibus et immunitatibus illibate, inviolabiliterque conservare, nec iisdem quaque ratione derogare velimus, praesentibus in antecessum etiam securos benigne reddimus clementer una iisdem injungentes: ut benigne per nos confirmatis previa ratione et in pristina Sua Auctoritate, atque activitate plene stabilis, tam Aulicis, quam vo Provincialibus, Dicasteriis illorum in officii rebus nomine nostro expediendis intimatis dehinc etiam introgerere relationesve, ac remonstrationes suas ope earundem Dicasteriorum ad Thronum Nostrum Regium promovere noverint. Vobis in reliquo gratia nostra Caesareo Regia benigne propensi manemus. Datum in Archi Ducali Civitate nostra Viennae Austriae Die 30. Mensis Nobris Anno Dni 1780“.264 Josephus mp. Franciscus Esterházy mp. Francis[cus] Győri mp. Comitatui Bacsiensi. 1780.11. Hac die novembris pie in Dno obÿt omnibus Eccliae Sacramentis provisus Casparus Gardelich, ac sepultus est in Crypta Frum per R. P. Franciscum Pjurich Guardianum die 13 hujus: Annor [um] 60. 263 Die 1. und 2. Artikel des Dekrets Karls III. (als deutsch-römischer Kaiser Karl VI.) enthalten im Grunde genommen die Pragmatica Sanctio. Der Text dazu siehe Kolosváry, Sándor - Óvári, Kelemen, 1897. 563-569. Maria Theresia starb am 29. November 1780. Joseph II. verkündete also am nächsten Tag den Tod seiner Mutter und die Thronfolge. — Die Stammtafel Joseph II. siehe Lorenz, Ottokar, 1908. Tafel 39. — Über die Besiedlung der Batschka siehe Eimann johann, 1822. 112

Next

/
Oldalképek
Tartalom