Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1779-1780 Philosophiae, in Universitate Regia Budensi cum diplomate Scholas inchoavit, ac suis Studentibus Philosophiam juxta modernam Methodum tradere incoepit.255 December 6. Scholastica Juventus ad nostras Scholas intravit, quam Michael Mikoss saecularis trium linquarum — Illyricae, Germanicae et Hungaricae juxta Mandatum supremi Directoris Scholarum, gnarus, ad modernam Normalisticam Methodum informare et erudire incepit, et quidem à Puncto.256 Accedit, quod isto anno summa siccitas fuerit, et ideo penuria magna frugum singularum specierum in tantum, ut homines praeter hactenus consuetum coacti fuerint undique sibi comparare triticum, faenum etc. Post festum Omnium Sanctorum Danubius exundavit, ac omnia viciniora Loca inundavit, et fere pervenit usque ad domum Salinariam, tandem superveniente frigore congelata est aqua. In his et similibus insuetis miseriis pauperculi homines varias, ac innumeras incommoditates perpessi sunt. Deus ter optimus sequenti anno meliora concedere dignetur. Anno 1780imo. Januarius Die 4. Reverendissmus Dnusjosephus Lachner Topolya pro Parocho Bajensi advenit. 7. Ad requisitionem totius Conventus pro Aedituo Nstrae Ecclesiae Andreas Fulirovich ab Inclyta Communitate Bajensi in domo Oppidana pleno cum Consensu fuit resolutus. Martius 7. A. R. P. Bemardinus Galyust ex Provia S. Ladislai Regis S. Thlgiae Lector Generlis Zagrabiae venit pro Commissario Visitatore Generali nostrae Proviae ad Conventum Nassicensem. Aprilis 24. A. R. P. Bemardinus Galyust Commissarius Visitator Genralis ad prandium venit Temessvarino pro visita Canonica huc Bajam. Majus 25ta. Const[it]uta Theophoriae Processio in Parochiali Ecclesia fuit servata et Nstr R. P. Guardus — quia pluvia impedivit — extra Ecclesiam impedivit processionem. Die 28. optimo favente tempore consuetam Processionem Theophoriae ex nostra Ecclesia et consuetas Stationes ex nostra Ecclesia Rdssmus D. Josephus Lachner Parochus Loci eduxit. Junius 7. Adveniente magna tempestate grando concussit Csatahae, Garae, Katymarini segetes ita, ut homines coacti sint millium inseminare. 255 Siehe die Anmerkung 239. 256 Das Wort „à Puncto” (vom Punkt) ist im Original unterstrichen. 109