Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1778 Octavo: Circa trajectionem sodalis Laminarÿ Joannis Mitske intervenientem in Prothocollo Deputationali sub Nro 6to relatam, jam civico Magistratui benigne injunximus, ut circa casum hunc uberiorem eamque circumstantialem investiga­tionem serio peragat, eamque nobis subinde demisse submittat. Nono: Circa non nullos sibi baculos et petasos ademptos esse quaerulantes in Prothocollo Deputationali sub Nro llmo relatos benigne volumus, ut quoni­am ex investigatione eatenus peracta nihil fundati eveniret, ab hocce puncto simpliciter abstrahatur. Decimo: Quoad investigationem de eo, quod vigiles civici in domo Praetoria sclopos plumbo oneraverint, et de damnis per Magistratum civicum resarciendis in Prothocollo deputationali sub Nro 3° relatam, siquidem magna immo maxima pars culpae in Magistratum civicum redundet, qui ut pote pro exigentia muneris sui magistratualis nullas prorsus efficaces dispositiones fecisse perhibetur, quo cives et alii jurisdictionis suae subjecti in justo obsequio contineri, taliterque tran­­quilitas et secacitas Publica in civitate procurari potuisset: quin potius tumultos hos otiose spectandi supina conniventia, aut plane cointelligentia sua ad ejusmo­di culpatos actus positivam ansam, et occasionem praebuit. Hinc quem ad modum in primo casu qui in horto Kohlbachz intercessit Juve­nes reos compertos in refusione damnorum per ipsos causatorum et etiam in ex­pensis curae, et detrimenti corporis laesorum ac vulneratorum Juvenum hisce condemnamus ac insuper suspensionem medÿ anni salariorum, ad orphanotro­phium civitatis adplicatorum plecti benigne volumus. Et praeterea cum Capitanei et locumtenentis Civici immediata obligatio fuis­set homines ad excubias ordinatos personaliter dirigere eosdem in bano ordine saevaque disciplina continere, et ab omnibus excessibus cohibere, illi autem mu­neris et obligationis suae immemores praefatas excubias Civitatis competationi­­bus indulgere, plumbo sclopos onerare et explodere susdeque sine lege, duce et ordine divagari, atque in obvios quosque etiam innocentes furorem et vindi­ctam suam exarare admiserint; ideo clementer ordinamus, ut civitatis Capitane­­us, qua una senator a salario suo unius anni aeque ad orphanotrophium Civita­tis applicando suspendatur, Locumtenens vero, quia senator non est, unius men­sis aresto puniatur.218 Pro eo vobis harum serie clementer com[m]ittimus et mandamus, quatenus tales dispositiones mox facere noveritis ut deputatio e gremio vestri in praemis­sis operans in concursu etiam civici Magistratus praedeductam benignam, eam­que positivam resolutionem et ordinationem nostram publicet, et ad effectam opportune disponat; vel uti etiam quoad illorum Juvenum, qui ad domum Cor­­rectoriam condemnati sunt, ibidem receptionem, ita circa illos, qui ad labores praesidiarios sunt deducendi, fortalicii designationem demum quo ad suspensi­onem laboriorum Magistratualium suo via congruas dispositiones fieri jam cle­menter jussimus. 218 Der Senator war Mitglied des inneren Rates (Großer Rat) der städtischen Selbsver­­waltung. Bán, Péter, 1980. IL 854-855. 95

Next

/
Oldalképek
Tartalom