Levéltári Szemle, 54. (2004)
Levéltári Szemle, 54. (2004) 4. szám - Kis Péter–Petrik Iván: Budapest középkori történetére vonatkozó levéltári források adatbázisa / 14–25. o.
3. sz. melleklet. A beviteli iirlaphoz tartozo oklevel hypertext-es szovege. Capitulum Budensis ecclesie omnibus Christi fidelibus, quibus presentes ostendentur, salutem in Domino sempiternam. Universorum notitie tam presentium quam futurorum harum insinuatione litterarum volumus fieri manifestum, quod Mechfreth, civis de Castro Budensi, ad nostram personaliter accedens presentiam dimidietatem cuiusdam vinee, que quondam comitis Jak fuerat, in territorio Vymal inter vineas Bartholomey et filiorum comitis Chuda site a parte meridionali existentem, quam titulo emptionis sibi fuisse devolutam et alteram dimidietatem eiusdem a parte septemtrionali existentem Kreusunger, civis de eodem castro Budensi, esse asserebat, cum omnibus utilitatibus suis de voluntate et consensu d[icti Kr]eusunger, sicut dixit, confessus est vendidisse, tradidisse et assignasse comiti Ladizlao filio comitis Nycolay, fratri venerabilis patris domini Theodori episcopi Ja[uriensis] et Nycolao filio Nycolay fratris eiusdem domini episcopi, pro quibus magister Vgrinus officialis dicti domini episcopi aderat, pro decem marcis plene receptis, ut d[ixit] ... peremniter et irrevocabiliter possidendam. Obligando nichilominus se idem Mechfreth et suos heredes ab omnibus comitem Ladizlaum et [Nycolaum] et filios filiorum eorum occasione dicte dimidietatis vinee molestare nitentibus defendere et liberare suis laboribys et expensis. In cu[ius rei memo]riam perpetuamque firmitatem ad instantiam et petitio-nem eiusdem Mechfreth comiti Ladizlao et Nycolao memoratis presentes concessimus [litteras] sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Ladislai lectoris ecclesie nostre, anno Domini M° CC° nonagesimo septimo, magistro Paulo cantore, magistro Gregorio custode, Johanne decano, Nycolao, Lucachio et Andrea sacerdotibus, Thoma, Jacobo, Nycolao et Petro magistris ceterisque canonicis existentibus. 25