Levéltári Közlemények, 83. (2013)

Forrásközlések - Kruppa Tamás: Thurzó Kristóf és az ellenreformáció. Egy lutheránus arisztokrata katolizálása, majd hitehagyása a 17. század elején

Kruppa Tamás: Thurzó Kristóf és az ellenreformáció 13. Prága, 1607. április 10. Rudolf német-római császár és magyar király Mátyás főhercegnek Küldi csatolva Hosszútóthy István és László kérvényét. Az előző esetében kéri ügye meghallgatását, a másiké­ban tájékoztatja, hogy elnyerte a szepesi prépostságot. Ami a patrónusi jogot illeti, semmiképpen nem akar róla lemondani, ebben a Magyar Tanács is támogatja. Kéri a véleményét. Rudolphus secundus Dei gratia electus Romanorum imperator semper Augustus ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. rex etc. Serenissime Princeps frater noster charissime. Salutem et fraterni amoris continuum incrementum.TransmittimusDilectionisVestraepraesentibusinclusasbinassupplicationes35 unam fidelis nostri egregii Stephani Hossutothy consiliarii nostri alteram vero honorabilis Ladislai similiter Hossutothy, praepositi Scepusiensis fratris utpote sui iunioris, ex quibus Dilectio Vestra fusius intelliget, in quibus nobis humiliter supplicent. Ac quod ad priorem attinet, tametsi dicto Stephano Hossutothy ob singulares ipsius virtutes fideliaque servitia et merita, hactenus nobis praestita, benigne simus propensi, nolentes tamen Dilectionem Vestram in hoc exigui momenti negotio praeterire, neque nos sine praevia illius opinione et sententia superinde resolvere. Ab eadem fraterne petimus, ut superdicti Hoszutothy pro magnificentia instantis petitione consiliarios nostros Hungaricos audire, ac postmodum penes illorum vota, suam quoque opinionem et sententiam nobis pro commodiore nostra resolutione Dilectioni Vestra non gravatim perscribere velit. Quod vero alteram supplicationem dicti praepositi Scepusiensis Ladislai Hoszutothy concernit, postquam illum iuxta benignam collationem nostram in praefata Scepusiensis praepositura, indemnem et quietum conservari volumus, auditis quoque superinde consiliariis nostris Hungaris iuxta illorum vota et deliberationem dicto praeposito necessaria mandata vigore plenipotentiae nostrae Dilationi Vestrae attributae, impertiri et quod iustitiae et aequitatis est statuere. De iurepatronatus vero, quod magnificus Christophorus Thurso ad dictam praeposituram Scepusiensem praetendere fertur, et quod neutiquam e manibus nostris regiis dimittere possumus penes dictorum consiliariorum nostrorum Hungarorum vota, suam quoque sententiam et fraternam opinionem primo quoque tempore Dilatio Vestra nobis transmittere velit, quo id quod aequitatis est, superinde etiam decernere et statuere valeamus. In reliquo Dilationem Vestram foelicissime valere cupimus. Datum in arce nostra regia Pragensi decima die mensis Aprilis anno Domini millesimo sexcentesimo septimo Eiusdem Dilationis Vestrae bonus frater Rudolphus Serenissimo principi Matthiae archiduci Austriae, duci Burgundiáé, Styriae, Carinthiae, Camiolae, comiti Tyrolis etc. fratri nostro charissimo MOL £ 144 Fol. 575r-v, 576v - eredeti tisztázat 35 Nem találtam. 315

Next

/
Oldalképek
Tartalom