Levéltári Közlemények, 83. (2013)

Forrásközlések - Kruppa Tamás: Thurzó Kristóf és az ellenreformáció. Egy lutheránus arisztokrata katolizálása, majd hitehagyása a 17. század elején

Forrásközlések restituere. Verum quantas mihi adversitates ob eam rem a fratribus meis natu maioribus, qui uno eodemque haereditatis iure mecum in bonis aeque fruuntur, sufferendum sit, optime exploratum habeo, qui ob conversionem non nihil odii in me concepisse videntur. Ubi autem concionatores eici, templaque sibi eripi cognoverint, omnes in eo virium suarum nervos intendent, ut me a sancto, pioque propositio quovis modo impediant. Idcirco Vestram Illustrissimam Dominationem maiorem in modum rogatam esse velim dignetur apud sanctum dominum nostrum intercedere, ut sua sanctitas apud caesaream maiestatem per litteras instaret, si fratres mei quidpiam contra me moliri attentarent, ut sua maiestas ipsos cum interminatione coerceret, compesceretque, quo ego ope suae maiestatis opus pium, et Deo apprime gratum ad optatum finem perducere possem. Praeterea cum in nostris partibus olei maxima penuria laboretur, piscium vero usus meae valetudini valde adversetur, supplico Vestrae Illustrissimae Dominationi dignetur apud suam sanctitatem sua opera efficere, ut in posterum diebus ieiuniorum lacticiniis ego cum futura uxore, liberisque nascituris, et tota mea aula libere vesci valeam, quam gratiam ego apud suam sanctitatem et Vestram Illustrissimam Dominatinem dum vixero meis servitiis humiliter demereri adnitar. Deus largitor bonorum Vestram Illustrissimam Dominationem coelesti praesidio semper tueatur, et servet foelicem. Datum Sambori die prima Septembris anno domini 1603. Illustrissimae atque Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Christophorus Thurzo comes perpetuus Scepusiensis A tergo Illustrissimo atque reverendissimo domino domino Hierenimo comiti Portiae episcopo Adriae, sancti Domini nostri nuncio apostolico, Domino et patrono colendissimo HÁTLAP: Copia di lettere del conte Christoforo Turzo Hungaro, convertito alia cattolica religione Scritta AI vescovo d'Adria nuntio apostolico ASV Fondo Borghese III. Vol. 1I3A. Fol. 241r-242v - egykorú másolat 8. Galgóc, 1604. március 8. Thurzó Kristóf Thurzó Szaniszlónak Spectabilis et Magnifice Domine et frater observandissime servitiorum meorum addic­tissimam commendationem. Most adák előmbe, hogy az szentegyháznak az ablakát be­törték hajigálván, és az kemencéjeket is reá ja gyújtották az barátokra, csaknem felgyűlt az ház reájok. Ennek utána több is esék, ha meg nem fenyíti őket, tudja Kegyelmed, mi kö­vetkezik efféléből, más cselekszi, nekünk érkezik gondunk miattok. Kérem Kegyelmedet jőne által Kegyelmed és végezné el, lönnének el efféle violentiak nélkül, mert efféléket sub diéta mind megvisznek locumtenens uramnak [meg?]kérte e[mlé]kezhetek felőle meggon­dolhatja [Kegyelmed], In reliquo Spectabilem et Magnificam Dominationem Vestram ad [proxim]os annos felicissime venere et valere desifdero]. Datum in Galgotz 8 die Martii anno 1604 310

Next

/
Oldalképek
Tartalom