Levéltári Közlemények, 83. (2013)
Közlemények - Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe a 18. század elején
Közlemények Ad haec benignum expecto responsum reverendissimae paternitatis una cum patentibus pro me qua missionario apostolico a Sede Apostolica, item ad reliqua, quae in prioribus litteris scripsi et petii. Meus illustrissimus comes tribulat me pro uno cingulo sancti patris Dominici, et pro aliqua minima parte ex Sancta Cruce et Sancto Pio V. pontifice maximo.245 Per viscera Christi rogo humili genu reverendissimum patrem, ut in suis litteris 3 aut 4 cingulos sancti patris et aliquid ex reliquiis mittere dignetur ex petitis, pauperculi enim desolati mei catholici, quidquid ipsis sit, ad me confugiunt pro aliquibus reliquiis et re benedicta, libenter succurrerem, sed ego nihil habeo. Illustrissimus meus comes veneratur humillime reverendissimum patrem et obsecrat, quatenus dignetur notum facere, an litteras illas, in quibus quasdam indulgentias petiit, acceperit reverendissimus pater, et an rescripserit, quia responsum nullum habet, nec accepit. Item notificare dignetur, an, si in hac ecclesia vel in alia instituatur archiconfratemitas rosariana, indulgentiae ordini nostro concessae, scilicet in festis nativitatis Christi, Paschae, Pentecostes, sanctorum apostolorum et festis Beatissimae Virginis Mariae et festis sanctorum ordinis nostri etc., extendantur ad illam ecclesiam, in qua est confratemitas rosariana instituta. Quibus paternae et benevolae gratiae reverendissimi patris magistri generalis me commendo. Cliens humillimus Fr. Martinus Bartók Ordinis Praedicatorum manu propria AGOP XIII. 79410. fasc. 1718. 7. Kálnoki Ádám gróf levele Antoninus Cloche domonkos rendfőnöknek Kőröspatak, 1718. augusztus 27. Reverendissime in Christo pater! Patrone colendissime. Quam arduum difficilemque accessum velint adversarii admittere sacro Praedicatorum Ordini in hanc patriam, patebit ex acclusis reverendi patris Bartók paternitati vestrae reverendissimae. Fateor, quod si media pristina prae manibus forent (quae per praeteritam rebellionem ablata sunt), libenter iter eo assumerem, ut unitis viribus pro exiguo meo posse coram summo pontifice, ea quae praestanda sunt, efficere possem, ac oretenus paternitati vestrae reverendissimae plura detegere valerem, sed quia media praesentia id non admittunt, cogor me exiguo calamo resignare. Certum est, quod nisi paternitas vestra reverendissima gratiose se interponere dignabitur, sacrae religionis honori multum derogabitur, quod ut obviari possit, dignabitur paternitas vestrae reverendissimae paterna, sedula, eaque velocissima media adinvenire, ego interea ex parte mea (licet jam ob dominicanum affectum patribus jesuitis exosissimus sim, tamen) libenter inserviam, ac quidquid praestare potero, fortunae ducam, commendo me itaque paternitatis vestrae reverendissimae gratiosissimo affectu dumque paternam benedictionem opitulor, persevero paternitatis vestrae reverendissimae humillimus ac obsequentissimus servus Comes Adamus Kalnoki manu propria Kőrőspatak, die 27. augusti 1718. AGOP XIII. 79410. fasc. 1718. 245 Szent V. Pius pápa (1566-1572, Antonio Ghislieri OP) 118