Levéltári Közlemények, 79. (2008)
Levéltári Közlemények, 79. (2008) - Forrásközlések - TUZA CSILLA: III. Károly céhrendeleteinek hatása egy 1750. évi vizsgálat tükrében 251
Források puniantur. Inquisitiones in tales Sine Taxis fiant; Neve Contuberniales poena fnos 1. aut 2. excedant. Abs productione Attestati Sub mulcta 20. Imperialium Sodali nulli Labor tribuatur. Oboritura inter Mechanicos Dissidia non per ipsos cehalistas, verum horum Superioritates, exclusis Advocatis Summarie dirimantur. 3°. Sodalis artem Suam juxta morém Loci, apud Magistrum Regia authoritate privilegiatum aut per Loci Magistratum approbatum, vei verő talem Magistrum ubi Articuli, et haec consvetudo non viget, edoctus dummodo, quod artem didicerit se bene gesserit, et habilis sit, Testimoniales producat, ad Labores Artis Suae admittatur. 4°. A modo deinceps cujuscunque ordinis homines Solis Canicidis vulgo Schinder exclusis, imo et horum legitimatae Proles apud opifices admittendi disponuntur. 5°. Judicatura in quibuscunque Casibus Seu Magistrum, Seu Sodalem respiciat, Loci Magistratui defertur, eo usque autem, omnis Exclusio dehonestatio et proscriptio vetatur, et pro invigorosa declaratur. Qui porro judicium quodpiam Sibi temere vendicarent, ij praehabita Summaria Cognitione facti, provisione per Magistratum suum ab exercitio opificij Suspendantur, usque quo substrata Causa suo loco dirimatur. Sodales tumultuantes, ac ideo Labores deserentes, pro qualitate circumstantias etiam Mortis Poena Subijciantur, Sed et ij, qui resipiscere nolentibus adminicula in Cibo, potu aut receptioné praeberent, pari paenae semet obnoxiabunt. Unde Scomati fationes ob quas alij pro inhabilibus, alij pro inhonestis declarantur, Sequantur a Laboribus excludunt, pro invigorosis, imo poenalibus dectarantur. 6°. Cuncta Privilegia sint illa Capitalis sint Filialis Caehae, quae a sua Majestate excedunt. Usus in Regno hoc est contrarius, in quo Sodales Sine attestatis passim peregrinantur et ad Labores admittuntur. Articuli Cehales tribuunt facultatem Contubernialistis Dissidia inter suos emergentia dirimendi et nonnisi graviora Magistratibus substernendi. Cehales Articulo praescribunt, nullum pro Legitimo Sodale reputari, qui artem Suam apud legitimum Magistrum Sive Privilegiatum Cehalistam adoctus non est. In Cehalibus omnes, nisi e legitimo Thoro nati, ita Carnificum, Lictorum, et Similium Proles a Susceptione excluduntur. Judicatur Mechanismum et Cehalistas Exceccus indurens, vi Cehalium Articulorum Cehae Magistris, et Contubernalibus conpetit. Usquequo Articuli Cehales Activitatem Contubernalibus tribuentes non tollendi, nec Poena judicaturam Sibi vendicantibus divtari poterit. Usu in his Contrarius est, imo plurium Ceharum Articuli vetant omne Comercium, cum tali qui per Contubernialem pro inhonesto, vei inhabili vulgatur, usque Cohonestationem habendum. Ut omnes Caehae Privilegio Regio destitutae, hoc sub Poena praeclusi a Regia Majestate 272