Levéltári Közlemények, 77. (2006)
Levéltári Közlemények, 77. (2006) 1. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből / 105–139. o.
Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből teszünk. Hac igitur de causa hodie prima vice excurrit illuc, ut ostenderet severioribus aliquantulo verbis factisque nos esse foreque, quos nos die 20. januarii declaravimus. Ibi convocatis senioribus égit, quod suadebant circumstantiae, exaggerando illis, verborum cum factis discrepantiam, inobedentiam, duritiem etc. Minando, ni resipiscerent, duriora, miscendoque minacibus suaviora. Merebantur duriora: ter petebamus panem album/ 4 (cum in oppido nullus absolute haberi possit), ter üli proseniczam 75 submiserunt. Intra dies decem, sexies circiter debitas petiimus trahas pro convehendis lignis, ad hanc usque diem non comparebant; altero jam die frigidum incoluimus cubiculum. Hominem a nobis ad se missum a navicula, qua per interjacentem intra nos et illos aquam Sár-Viz transvehi opus erat, ne deferret, quae jubebatur, mandata, excluserunt; recepto, qui illae viae comes adhaeserat, singaro; asseres vastiores pro claudenda curruli residentiae porta dolare jussi sünt altero post adventum nostrum die; linguam in promissa, non pedem aut manum in opus moverunt. [pag. 13.] His aliisque pluribus partim severe, partim suaviter objectis inculcatisque ad praedicantem, qui aderat, oportune conversus sermo, collaudato prius venerando ejus, cana promissaque bárba senio, et hospitatrice apud senes prudentia. Diceret, quod res est, animose: si ipse dominus esset pagi Eőcsén, pagensesque id non negarent, quemadmodum audit ab iisdem, nos esse, quos fatentur octavo abhinc anno in suos dominos installatos, negareque non audere, quod jure omni per installationem acquisito gaudeamus actu; haec 76 si ita essent, talesque se exhiberent erga ipsum subditi, quales eos erga nos hucusque fuisse esseque videt, quid ageret? Dignumne judicaret? An non severiorem sese exhiberet? Aut inutiles sibi, ut eunt, ire sineret subditos? Cepit haec praedicans, captusque laudibus senii sui, totus pro Georgio contra pagenses versus exaggerans, monens, hortans. His peractis Georgius rediit abducto secum judice, nec dimittendo, donec comparerent trahae per hebdomadam usibus domesticis intentae, nec rediturae, donec aliae earum loco adessent, et sic in hebdomadas singulas successurae, unus item pedes vices acturus mediastini. Promiserunt omnia, quotam partém servabunt, videmus. Die 10. Lunae. Comparuerunt trahae Eőcsenienses oneratae lignis, unus item pedes pro laboribus manualibus, remissus judex. Venerunt 7 piscatores Eőcsenienses piscaturi in territorio Ujpalankiensi urgente id heri Georgio; visa illiberali fortuna, die postero vacui (ut dicebant) redierunt. Ego visitavi Calvinistas, occasione praesentium calamitatum eos in genere hortans ad poenitentiam, devotionem, vitám christiano dignam. Ninxit. Simontornya acquisivi hostias majores 11. Die 11. Mártis. Ventus subcalidus. Piscatores Decsenses 77 ex piscatura reduces repetebant a Georgio ablatos pisces: correptionem minasque, si id alia vice tentarent, reportarunt. Hodie vesperi incepi catechizare inquilinos residentiae in eorum cubiculo, continuaturus, donec favente calore, male vestiti oppidanorum parvuli convocari poterunt. Circa quartam pomeridianam memóriám menstruam celebravimus diei ll ae januarii, qua relicta Tyrnavia iter Szexardiense ingressi sumus. Tota solenitas complectabatur collationem ordinariam juxta praescriptum domesticorum constantem duobus poculis vini, frusto residui casei Tyrnaviensis, et frusto panis: primam hanc vidit Szexardinum. Die 12. Mercurii. Tempus pacatum calidum, sub vesperum nubilum. Eőcsenienses acceperunt mensuram portae currulis residentiae, paraturi pro ea asseres. Nuntiavit 74 Betoldás: quem habebant. 75 Prosenica szerbül köleskenyér. 76 Előtte áthúzva: talesque se. 77 Betoldás: de quibus die 8. hujus. 131