Levéltári Közlemények, 77. (2006)

Levéltári Közlemények, 77. (2006) 1. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből / 105–139. o.

Forrásközlések curarentur ad locum alium, titulo colorato, per hominem amicum de negotio bene infor­matum, isque quasi de aliis tractaturus, sermonem derivaret ad questionem, quis esset eorum dominus, tandemque affirmaret, constare sibi, nullum esse alium legitimum, quam quos viderent coram [pag. 3.] ac proinde illis, ut talibus obedirent; interrogaretque num id vellent; demum is, qui possessionem usuroborare voluit, iis aliquid suaviter petendo imponeret. Si autem pes ad bona jam imponeretur, nullum omnino (de quo certum non esset, quod extra suspicionem sit) admittendum ullo titulo ad domum, quae caput est bonorum et residentia domini, nec ullum curandum a subditis obsequium nisi forte cum manifesta protestatione usuroborationis. Páter superior Sancti Salvatoris suasit, testimonium de aura salubri petendum a pluribus locis, per quae transituri sumus: pia­cúit hoc consilium. Item ut non modo nos plenipotentiarii simus, sed etiam petamus a principali literas, ut si nos penetrare non possemus, illic manenti, aut penetrare valenti saeculari plenipotentiam subdelegare queamus: quod mihi non videtur necessarium ob ea, quae patri Papanek 20 sünt commissa, quae consulenti ignota videbantur. Páter Velenczei et páter Gulik 21 properandum censebant. Per aquam eundum plures quam per terram censebant. Die 14. Quadrante post decimam sumpsimus jentaculum, pransuris cedentes locum et discedentes. Quadrante circiter ante abitum accepimus duos pileos, arcendo frigori et vento servituros, quos Tyrnaviae per oblivionem detinuerat Kolenics. Secundam post meridiem sonuit, donec totum superaremus Danubium. Causae fuerunt: mora nostra apud patrem Velenczei, a quo accepimus in subsidium viae ... 22 ; deflua per Danubium glacies, ob quam non pontoné sed navibus minoribus transvehebamur; mora item auri­gae in civitate, ac duorum civium Jauriensium 23 Varga András, Varga Ferencz, unius Comaromiensis 24 Varga György, sese invicem honoris gratia compellantium. Et erant tales: privilegia enim sua contra cerdones de pellibus elaborandis, solidos dies septem apud congregatos ad diaetam tuebantur. Cum his reduci ipsorum occasione Jaurinum usque curru uno vehebamur, una refecti coena in pago Bersenye seu Palsdorf, 25 unaque conquiescentes casa. Dum ad Danubium expectaremus, vidimus duo ista: passer volatu Danubium superare non valens concidit, conseditque supra defluxum glaciei frustum, cum quo aqua ipsa, nautisque illám movendo cooperantibus multos fecit gyros, donec ripae proximus exciperetur manu. Curriculus postarius, quo paulo ante avehi vidimus officialem bellicum, tribus in rotis sine insessore et auriga, pleno equorum impetu rap­tatus ad cauponam in medio insulae sitam appulit cum proximo periculo detinere volen­tium: ubi officialis? ubi auriga? Auriga comparuit tarde, quod cum altero, nescio. Die 15. In Bersenye audito vigile horam quartam proclamante per errorem, movimus hóra circiter 2 a matutina; horam quartam ad portám Ovariensem 26 audivimus; ibidem ob viam praeclusam usque ad mediam 8 am haerentes, interea cum charitate exce-lpag. 4 Jpti fotique calore a patribus capucinis. Sumpto prandio in Horvath-Kimle 27 pago Jaurien­sium, tertia pomeridiana intravimus Jaurinum cum tribus illis sutoribus. Intellecto, quod 2 0 Papanek Márton SJ (1661-1713), pécsi házfőnök (1709-1711). 21 Gulik Gáspár SJ (1676-1712), a pozsonyi rezidencia ministere (1708-1710). 22 Kihagyott szóköz. 23 Győr (Győr megye). 24 Komárom (Komárom megye, Komárno, Szlovákia). 25 Bezenye (Mosón megye). 26 Mosonmagyaróvár (Mosón megye). 27 Horvátkimle (Mosón megye). 122

Next

/
Oldalképek
Tartalom