Levéltári Közlemények, 76. (2005)

Levéltári Közlemények, 76. (2005) 2. - FORRÁSOK - Kruppa Tamás: Okmányok és iratok a tizenöt éves háború időszakából, 1594–1597 / 51–92. o.

Források sit cum barbaro et impio tyranno, partibus nostris, et christianum, quas adeo so­lenniter ac religiose suscepit, relictis, pacisci, facile per se ipsa qua est prudentia videbit. In mentem Dilectioni Tuae veniat quantis honoribus ac beneficiis a nobis et per nos a summis et maximis reipublicae christianae principibus affecta sit, et affici ac cumulari in posterum possit, quam prosperis rerum successibus divinum numen Dilectionis Tuae consilia, cum se nobis nuncio turcis remisso, coniunxit, secundarit; quantam sibi laudem et glóriám apud omnes quotquot modo vivunt, et in posterum victuri sünt, christianos pepererit, si constanter pro republica chris­tiana, quae sibi non nisi maxima de Dilectione Tuae pollicetur, deinceps steterit: contra verő quam omnis in fumum glória quam iam acquisivit, abitura, quantis Dilectio Tua periculis et insidiis exposita futura sit, quibus et vitám ipsam, et qua­ecumque in potestate habét, repente cum minimé opinetur, amittat; et si plus spei aut praesidii in Turcica quam in nostra clientela amicitiaque ponendum, si quem graviter offendit hosti infido fidendum putet. Confidimus autem Dilectionem Tuam ea quae Turcis respondit de industria, quemadmodum innuit, respondisse, ut hostis consilia pro tempore fallat, vanaque expectatione frustretur, ac rebus suis eo rectius consulat. Qua sane fiducia freti paramus, urgemus, maturamus easque vires tum pontificis maximi, rum aliorum principum ope colligimus, ut non tanrum nos adversus hostem alacriter, et ani­mose defendere, sed eidem etiam cladem ac damnum inferre possimus. Quae vera a nobis Dilectioni Tuae promissa sünt auxilia, ut prestentur imprimis cura­mus, hostis consilia, machinationesque diligenter observaturi, ut quantis opus sit auxiliis mutuo iuvemus, et copias cum copiis coniungamus, quod et Dilectionem Tuam, quemadmodum inter nos et ipsam sancte convenit, si nostras in ditiones, quod ex diversis nunciis verisimilius videtur, vis hostilis incumbat, facturam om­nino nobis persuademus. Si enim Dilectio Tua magis in pacem Turcicam, per quam plus amittendum, quam lucri faciendum videtur, propenderet, et inclinaret, blandis sive Turcarum, sive oratoris Anglicani persuasionibus mota, non vi­demus, quae Dilectioni Tuae praestari securitas, aut quid eo omnia ex parte, ad le­via eiusmodi, quae oblique nobis innuuntur, oblata, statui, hoc potissimum rerum praesentium statu queat, si quae nuper nobis eripuit, propugnacula, duo praeci­pua Jaurinum et Agriam retinere hostis praesumat, Est verő interim quod Dilectio Tua verum in terris decus, et aeternum in coelis prémium certissimo speret, si pro veri Dei glória ac maiestate in maximorum principum christianorum societate, véste variantis lunae, qua haeroica ipsius virtus ignominiose turpiterque abscon­deretur, relicta, sub alis potius aquilinis, quibus ad altiora laudabiliter evehatur, fortitudinem suam ostendere, seque principem et quidem christianum praebene deinceps pergat. Quicquid denique Dilectio Tua de hostium consiliis porro intell­exerit, et quos nuncios acceperit nobis gratissimum futurum, si de eo nobiscum deinceps communicare pergas. Nos vicissim ad eorum, quae nobis compecta erunt, communicationem mutuam, et ad quaevis veri amoris studia perpetuo sibi inclinatissimos habebit. Pragae 2 Maii 1597. 74

Next

/
Oldalképek
Tartalom