Levéltári Közlemények, 73. (2002)

Levéltári Közlemények, 73. (2002) 1–2. - FORRÁSKÖZLÉSEK - C. Tóth Norbert: Vingárti Geréb Péter országbíró ítéletlevele 1498-ból / 131–175. o.

170 Forrásközlések talis: Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum imperátor semper augustus ac Hun­garie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. rex memorie commendamus tenoré presen­tium significantes, quibus expedit universis, quod quamvis imperialis aut regalis circumspecta benignitas universorum suorum fidelium subditorum saluti ex innata sibi clementia intendere teneatur, ad illa tamen precipue ex speciali cuiusdam inc­linatione favoris meditari debet, que suorum domesticorum familiarum, quos in temerate fidei constantia et inveterati laboris diurnitas claris testimoniis recommen­dant, comodum respiciunt et honorem. Sane attendentes et in acie nostre mentis digna meditatione pensantes multiplicia fidelitatis merita ac grata et accepta pure fidei et devotionis obsequia fidelis nostri egregii lohannis filii condam Ladislai Fanch de Gordowa, olim regni nostri Scla­uonie báni, quibus idem sub locorum et temporum diversitate in quampluribus nostris exercitualibus expeditionibus contra nonnullos nostros et Sacre regni nostri Hungarie Corone emulos, rebelles et inimicos sepe sepius instauratis se nostre cel­situdini gratum reddere studuit, reddiditque cum effectu, acceptum quinque iam his proximis revolutis temporibus in susceptione duarum coronarum nostrarum impe­rialium, quarum unam in Mediolano, in domicilio Beati Ambrosii episcopi de ma­nibus venerabilis archiepiscopi Mediolanensis, aliam quoque et ultimam in Alma Űrbe Romána, ad quam sub sola spe Dei et eius tutissimo et salvo conductu per Lombardié, Tuscie et alias Italie partes multis sub discriminibus, propter diversas insidias a Florentinis nostris et Sacri Romani imperii rebellibus et a quibusdam aliis nobis positas, peragentes de manibus sanctissimi domini nostri domini Eugenii papé quarti, in basilica Beati Petri principis apostolorum, favente nobis altissimo, a quo omnis salus, honor et victoria procedit consuetis cerimonialibus solemnita­tibus eminenter premissis et peractis recepiam, illaque imperiali infula sic laudibi­liter suscepta cum benedictione Dei ac ipsius domini nostri papé a predicta Alma Űrbe Romána discedentes, duce Angelo pacis feliciter continuato itinere pervenimus ad sacrum concilium Basiliensis in Spiritu Sancto legittime congregatum, in quo Deo nobis propicio sedatis, quibusdam differentiis et dissensionibus inter prefatum dominum apostolicum ac idem sacrum Basiliensis concilium dudum subortis ipsos ad honorem Dei et fidei catholice exaltationem ac totius christiane religionis tran­quillum statum. Unde verő similiter et regno nostro Hungarie predicto maximus profectus est proventurus ad perfectam deduximus pacem atque unionem semper cum suorum familiarum detenti apparatu persone rebusque suis non parcens, nec adversitatibus et periculis se et sua submittere expavescens cum nostra maiestate processit fideliterque et constanter lateri nostro astitit et adhesit, alia etiam quamp­lura servitiorum genera summe fidelitatis cum fervore et eximia constantia integra fide et sollicitudine indefessa totis viribus nostre exhibuit maiestati, que omnia longum esset suomodo in presentibus scriptis enarrare, licet idem Iohannes pro tantis et tam meritoriis suis servitiis a nostra celsitudine multo maiora mereretur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom