Levéltári Közlemények, 73. (2002)
Levéltári Közlemények, 73. (2002) 1–2. - FORRÁSKÖZLÉSEK - C. Tóth Norbert: Vingárti Geréb Péter országbíró ítéletlevele 1498-ból / 131–175. o.
156 Forrásközlések medio est sublato, prefati autem fideles nostri mentes eorum ad viam dirigentes rectitudinis, inimitantisque tramitem iustitie nostrum bandérium ipsorum virili presumptuositate erigendo unacum ceteris nostris fidelibus prenominatis emulis et rebellibus fideliter opponere studuerunt, sicut in numero iustorum, quibus rex regum adversus hostes largitur triumphum sünt inventi. Hiis itaque peractis et commissis iidem fideles nostri a maiestate nostra possessiones, castra, tenutas et pertinentias predictorum infidelium nostrorum ad manus nostras regias, tamquam per notam infidelitatis devolutas ipsis dare humilimme supplicarunt. Nos itaque pretacta animadvertendo et perpensius considerando universas possessiones predictorum Ladislai filii Laurentii et Sigismundi filii Stephani in regno nostro Sclavonia habitas, quovis nominis vocabulo vocitatas, simulcum totali castro Athyna vocato, necnon possessiones Stephani et Nicolai filiorum Lekus et Nicolai filii Ladislai filii eiusdem Leukus modosimili in regno nostro Sclavonie ubivis habitas et sitas, qualitercumque nuncupatas unacum portioné eorundem in castro Rohowcha, ipsos contingente ac possessiones et portiones possessionarias Georgii prepositi, Ladislai, Nicolai et Stephani filiorum Stephani filii Fanch ac condam Iohannis filii Fanch ubilibet intra ambitum regnorum nostrorum iamdictorum existentes modo, quo supra, quibusvis nominibus appellatas ratione premissa ad manus nostras regias devolutas, simulcum universis ipsorum castrorum et possessionum utilitatibus et pertinentiis, videlicet villis, prediis, sessionibus, foris tributis, vadis, naulis portubus, montibus, silvis, nemoribus, pratis, fenilibus, aquis, molendinis, piscaturis, piscinis, aquarumque decursibus, terris cultis et incultis, pascuis, agris, vineis et generaliter cunctis eorundem castrorum et possessionum utilitatum integritatibus ad easdem possessiones et castra dictorum infidelium nostrorum spectantibus et pertinere debentibus sub eorundem veris metis et antiquis metarum cursibus, quibus eadem castra et dicte possessiones per ipsos nostros infideles hactenus tente fuissent et possesse, ac ratione premissa ad manus nostras regias devolute existunt, de prelatorum et baronum nostrorum consilio eisdem fidelibus nostris Ladizlao bano Bartholomeo, Emerico et Ladizlao filiis eiusdem et per eos ipsorum heredibus, successoribus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, ymmo damus, donamus et conferimus omni eo iure, quo ipsa castra et possessiones narrate previa ratione ad manus nostras forent devolute, iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, salvo iure aliorum nostre dumtaxat fidelium maiestatis. Harum nostrarum testimonio litterarum, quas in formám nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate tali conditione, quod ipsi Ladislaus banus aut Bartholomeus, Emericus et Ladislaus vei eorum superstites de universarum possessionum dictorum infidelium nostrorum nominibus iobagionumque et sessionum in eisdem habitorum, necnon nostram celsitudinem ad fidem eorum Deo debitam fideíitatemque nobis et sacro nostro regio dyademati observandam certius