Levéltári Közlemények, 72. (2001)

Levéltári Közlemények, 72. (2001) 1–2. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Tóth István György: A remeterend vándormisszionáriusa : Vanoviczi János, az első pálos misszionárius levelei, 1642–1677 / 187–245. o.

216 Forrásközlések dúlnak a katolikus vallástól. Növeljék a rendje szerzeteseinek számát a Collegium Germa­nicum Hungaricumban. Illustrissime et Reverendissime Domine, Domine Patroné Colendissime. Jam a longo temporis spacio Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis Vestrae nullás dare potui, tempestas ea disturbiorum, quae exorta fűit in his partibus impedivitme tamen minimé a vocatione mea atque missionarii munere avocavit, imo confirmavit, ita ut animarum curam atque fidei propagationem majori cum fructu utilitate atque audacia exer­cuerim, licet verbera, detentiones, maledicta (expectante omni momento sola morte) sustinui, non tamen ab officio cessavi, cum fratribus mihi pro missione adjunctis, uti suo tempore patebit ex testimonio magnorum virorum, qui viderunt experientia didicerunt qualiter labo­raverim penes öves a pastoribus derelictas. Idem fecit reverendissimus dominus Stephanus Simandi 65 episcopus Transyluaniae electus, qui in districtu illó, ubi habét residentiam, nempe praeposituram Sanctae Crucis de Lelesz 66 pastoribus ac sacerdotibus destitutos fideles vivae vocis praedicatione corroboravit, et si confírmatus episcopus extitisset, multo május incre­mentum fides orthodoxa et Catholica Romána in his partibus regni Hungáriáé sumpsisset, imo et Transiluaniae profuisset, si visitare sacerdotes inibi potuisset, non contempsissent celibatum, neque duxissent uti ipsi ajunt uxores, ordinasset idoneos et reliquum munus episcopo bono dignum peregisset. Quare humillime supplico Sanctissimae Congregationi, ut per viam secretam a Sua Sanctitate 67 eidem impetrare dignetur, cum etiam aurei sint apud dominum Favilla 68 pro expeditione bullarum ordinati. In facultatibus mihi a Sua Sanctitate concessis 1642. feria quinta die 13. Februarii regestri Fol. 246. No. 8. est expressum his verbis: „Octavo dispensandi (Fol. 264/v.) in foro conscientiae super irregularitate ex delicto occulto proveniente et non deducto ad fórum contentiosum, non tamen ex homicidio vo­luntario aut bigámia." Ut haec facultas augeatur in hoc puncto: „Non tamen ex homicidio occulto," humillime supplico Sacrae Congregationi, quandoquidem in his bellorum tempes­tatibus multi casus contigerunt circa tales personas quae tum propter pericula itinerum, tum propter infectionem aeris pestiferi, tum propter paupertatem aliasque difficultates recursum pro absolutione ad Suam Sanctiatatem habere non possunt. Melius est ut absoluti in fide Catholica conserventur, quam ut denegata absolutione in haeresim labantur. Haec gratia est mihi maximé necessaria, alias multae animae periclitantur. Utinam Collegium Germanicum et Hungaricum semper tales filios nutriat, sicuti hucusque nutrivit, qui constanter in propagatione fidei laborant. Misereatur Sacra Congregatio ordini nostro, et ut fratrum nostrorum numerus in praedicto Collegio augeatur apud Suam Sanctitatem impetrare dignetur. Impérium Sacrae Cong­regationis ad me directum expediatur pro transmissione ad reverendissimum patrem nostrum generalem. De reliquo humillime exosculor Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis Vestrae 69 venerandas manus meque antiquo patrocinio atque favori commendo. Onadini, die ultima Septembris Anno 1645. Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis Vestrae 65 Simándi István erdélyi püspök, leleszi prépost. 66 Lelesz, Leles, Szlovákia 67 X. Ince pápa (1644-1655) 68 Jacobo Favilla a Hitterjesztés Szent Kongregációja ágense. 69 Dominationis Vestrae szavak tollban maradtak, kiegészítettem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom