Levéltári Közlemények, 70. (1999)

Levéltári Közlemények, 70. (1999) 1–2. - KÖZLEMÉNYEK – TANULMÁNYOK - Guszarova, Tatjana: A sárosi követválasztás utójátéka az 1659. évi pozsonyi országgyűlésen / 3–22. o.

Guszarova, Tatjána: A sárosi követválasztás utójátéka az 1659. évi pozsonyi országgyűlésen \ 9 Nihilominus tamen, ipso praetectae praesentationis nostrae die, Excelentissimus Dominus Comes Regni Palatínus, medio generosi Domini Michaelis Liberczey Vice Comitis, et Ablegati Comitatus Neogradiensis, mihi Francisco Liberczey hoc et id denunciari curavit: quod cum niustrissimo Dominó Comiti Emerico Balassy (cui male erat Dominus Palatínus affectus) annuali obstrictus sui servitio, me munere Ablegati Comitatus fungi non posse; resolutionem tamen meam, sicut et Legationis meae seriem, eodem Dominó Comite Palatino percipiente, praemissum erga me, ratione ex praemissa, coceptum rancorum eotum deposuit. Die 6. Mensis Augusti. Generosus Dominus Andrea Keczer de Lipocz, et altero Andrea Dobay Comitatus Sarosiensis expeditis Nunciis Evangelicam alioquin profitén ti bus religionem, Posonium venientibus, neque ordinatum hospitium invenientibus, donec id obtinuessent, in hospitio Domini Sigismundi Tököly perseverarunt, quod ex infrascripta scissione dicti Comitatus Sarosiensis inter Evangelicos una, et Catholicos ab altéra partibus subsecuta, ortum esse dignoscebatur. Die 8. Augusti. Praefatis Nunciis dicti Comitatus Sárisiensis Dominó Personali Creditionales suas exhibentibus, ipsoque Dominó Personali declarante, eosdem in consessum regnicolarum acceptari non posse, ex quo Generosi Domini Andreas Sztankay, et Gábriel Bertoti, alias Romano-Catholicam religionem profitentes, se se jam praesentassent, et tam Dominum Personalem, quam alios Proceres regni de oppressione sua in electione Legatorum per Evangelicos — facta, informassent. Cui quidem Andreas Keczer aliter Andreas Dobay ex adverso, in horto Domini Archiepiscopi Strigoniensis die 9. Augusti subsequentem porrexerunt Proceribus regni Informationem. Genuina Evangelicorum Comitatus Sarosiensis Ablegatorum Informatio 6 Intellecta praemissa genuina Informatione, ac Dominorum Catholicorum negativa, et incusativa res responsione, eosdem utriusque partis ablegatos, antelati Domini Praelati non acceptaturos se se resolverunt, et ... Comitatui Sarosiensis scribentes intimarunt communi consensu, ex istis quatuor, duos, unum Catholicum, alterum Evangelicum esse denominandos, ac eligendos, alioquin priori inhaerent Suae resolutioni, Favorabilis quisque Suae Causae Judex. Ablegati ad hanc Diaetam hi fuerunt: ülustrissimae atque Celsissimae Principissae: Andreas Zákány, Georgius Barna Llustrissimi Principis Georgii. Rákóczy: Jonas Mednánszky, Stephanus Dalmady Regni Croatiae: Joannes Szakmárdy, Nicolaus Patachich S.Prothonotarius Comitatus Abaujvariensis: Cristophorus Pongrácz, Stephanus Batka, Nótárius Comitatus Sáarosiensis: András Keczer de Lipocz, Andreas Dobay, Nótárius; additi Andreas Ztankay et Gábriel Bertölty [sic!] Comitatus Zempliniensis: Ladislaus Farkass, Martinus Banchy. Comitatus Scepusciensis: Ezechiel Görgey, Emericus Márjássy. Comitatus de Unghiensis: Thomas Orosz, V:Comes, Paulus Ubrisy. Comitatus Szathmáriensis: Andreas Miholay, V:Comes, Stephanus Horváth. Comitatus de Szabolcsiensis: Andreas Banchy, V:Comes, Franciscus Nemethy. Comitatus de Bereghiensis: Ambrosius Gubaczy, V:Comes, Petrus Kazinczy, Nótárius. Comitatus de Ugochaiensis: Franciscus Zanczikay, V:Comes. Comitatus Gömöriensis: Melchior Ragályi. Comitatus Borsodiensis: Paulus Szepessy, Nótárius Comitatus de Thornaiensis: Andreas Beczkehaly. Comitatus Zoliensis: Joannes Ebeczky, V:Comes, Mathias Sembery. Szövegét 1. az 1. szám alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom