Levéltári Közlemények, 44–45. (1973–1974)

Levéltári Közlemények, 44–45. (1973–1974) - Iványi Emma: A pozsonyi, a budai és a kassai bizottság a Rákóczi szabadságharc előtt, 1697–1704 / 211–240. o.

A pozsonyi, a budai és a kassai bizottság a Rákóczi szabadságharc előtt (1697—1704) 237 ut ordo aliquis post tot tantasque confusiönes in idem regnum partesque eidem annexas introducatur, quo pax et tranquillitas stabiliatur iustitiaeque administratio sanciatur. Ad quod exequendum : Primo, observari débet, quod haec quinque puncta yel maxima debeant in ordinem bonum reduci, scilicet ecclesiastica, politica, iuridica, militaria et cameralia seu oeconomica. Etiam notandum est praedeclarata quinque puncta per certum régimen debere dirigi, ut omnis tollatur confusio. , Tertio, advertendum quoque est ita omnia institui debere, ut, quantum fieri potest, sua sacra­tissima maiestas a molestatione crebra vel continua liberari valeat, et regnum quoque quieto et pacifico modo ac sine laesione iustitiae regatur. Quarto, Quibus suppositis, nihil ad praedeclarata quinque puncta bene ordinanda melius inveniri potest, quam si certum gubernium Posonii sub praesidio palatini (qui alias etiam locumtenens regius est) instituatur, quod omnia illa iuxta benignissimum suae sacratissimae maiestatis mandátum et instructionem administret, de actis eandem maiestatem sacratissimam humillime informet. Quinto, ut autem hoc gubernium bono'cum ordine instituatur, necessarium est, ut post guberná­toréin nominetur vicegubernator, ac ex numero dominorum magnatum sex, ex clero praelati, episcopi titulares aut abbates 2, ex tabula regia numero decem; praeterea sigilli gubernialis conservator; secretarii duo; expeditor item unus, et concipista unus; praeterea hoc cancellistae aliique minores officiales, uti in cancellarla Hungarica sunt. Sexto, requiritur, ut hoc gubernium sit supremum in regno et authoritatem habeat eam, quam regium gubernium Pragae habet, ad quod omnes causae iuridicae per appellationem referantur. Septimo, dicasteria quoque minora erigi deberent seu tribunalia, quae causas iuridicas duntaxat reviderent, quae etiam suos haberent districtus, verbi grafia Cassoviae, Varadini, Budae, Eszekini, quae tarnen a gubernio regio Posoniensi tanquam universali suam haberent dependentiam, et in his decem personae, ex numero magnatum, nobilium iuris peritorum collocari possent praeter praesidem, et duos secretarios, expeditorem aliosque minores officiales, uti supra scriptum est. Octavo, gubernium posset habere suum districtum particularem, id est septem comitatus Cis-, et octo Trans Danubium, et quidem in Cis Danubianis partibus comitatus Mosoniensem, Sopronien­sem, Castriferrei, Szaladiensem, Veszprimiensem, Jauriensem, Comaromiensem ; in Trans Danubia­nis Posoniensem, Barsiensem, Trenciniensem, Turociensem, Lipto, Arva, Zoliensem. Budensis haberet: Strigoniensem, Pest, Novigrad, Hont, Pilis, Solt, Albensem, Tolnensem, Simigiensem, Baciensem, Heves et Exteriőr Szolnok, Baranyaiensem. Eszekiensis haberet Valkovár, Szirmiensem, Posega, Virovicza. Cassoviensis haberet Scepusiensem, Sáros, Abaújvár, Gömör, Borsod, Ung, Bereg, Zemlin, 118 Ugocza, Szatmár. Varadiensis haberet Szabolcz, Maramaros, Kővár, Bihar, Zarand, Kraszna, Medium Szolnok, Csongrád. Praeter haec olim fuit banatus Zeveriniensis, qui etiam suum speciale dicasterium habere posset. item fuit etiam banus seu comes Temesvariensis, hic etiam posset suum habere dicasterium speciale. His additur dicasterium Croaticum, quod habet comitatus Zagrabiensem, Varasdiensem, Crisiensem, Licensem, Carboviensem. His quoque addi deberet dicasterium Transylvanicum, ex septem comitatibus et totidem Siculis sedibus constans. Haecque omnia, velut ad coronam regni Hungáriáé de iure spectantia a supremo gubernio dependere possent, prout se habet regium gubernium Pragense, respectu Moraviae et Silesiae, aut gubernium Graecense, respectu Carintiae, Carnioliae, Foroiulii, aliarumque provinciarum. Haecque praenominata dicasteria minora causas ex comitatibus (quorum iudicatus in pristino statu manet) sui districtus ad se apellatas reviderent ac diiudicarent, salva apellatione ad gubernium regium. Quod si vero causae decidendae essent, quae sub diversis districtibus sunt, dicasteria mutuam inter se habeant intelligentiam, et ubi potior pars est causae discutiendae, illud dicasterium revideat, notificando causam alteri quoque dicasterio interessato. Porro publica negotia totum regni statum concernentia nonnisi in gubernio supremo regio tractentur, sive ea sint politica, sive ecclesiastica, sive cameralia aut militaria, cum superior de dicas­teriorum negotiatione discursus solummodo ad iuridicas, aut minoris considerationis causas diri­mendas intelligendus sit. His factis omnia ad aulam caesaream ad instar alìorum regnorum pro revisione transmitit debent, iuxta benignam suae sacratissimae maiestatis dispositionem. Zemplén.

Next

/
Oldalképek
Tartalom