Levéltári Közlemények, 28. (1958)

Levéltári Közlemények, 28. (1958) - FORRÁSKÖZLÉS - Jakó Zsigmond: Viser Lipót értekezése a megyei levéltárak lajstromozásáról 1785-ből / 151–172. o.

Viser Lipót értekezése 171 que litteram póni poísunt. Idem intelligendum est de conscriptione dicali et universae populationis. (Index conscriptionis populationis.) Index conscriptionis universae populationis similiter una rubrica constare debet; conficitur ordine alphabeti, servato numero cuilibet possessioni et loco proprio, non obstante, quod ordo alphabeti in ipsa actorum repositione observari nequeat; sufficit enim ordinem numeri in eadem repositione continuari, quamvis rursus idem in indice ordine numerali observari nequibit. Sic exempli gratia: oppidum Kába habet numerum i. in comitatu Bihor, igitur comparebit hic numerus 1. in indice. alphabetico exempli gratia, post 200; ast ordine numerali' in repositione, sive ipsa theca erit 1-us; ejus Schema sub No. XVII. exhibetur. §. XV. De adminiculis ad instituendam regestrationem necessariis. Praemissis debite instructus registrator, reliquurh est, ut opus juxta factas parti­tiones effective adgrediatur. Quo in genere ipsa generalium et particularium congre­gationum acta, quae propter sui eminentiam primam classem merito constituunt, in regestrationem assumat; stipatus proinde hinc et illinc duobus tabulatis in scrinia divisis, prout in schemate sub No. XVIII. fig. 2. exhibetur, quae pro optione et ma jóra et minora efficere valeat et ad tantarri a se distantiam ab utrinque positis, ut phyliras juxta alphabeti ordinem pro conficiendis repertoriis eorsum repositas manu facile prehendere possit, documentum quodlibet juxta seriem et ordinem proto­•colli methodo praescripta regestrabit. Quod si forte registrator sessionis continuae, quam officium hoc ex natura sua importat, impatiens fuerit, potest ad praemissum finem loco tabulati, mensa longa uti, sed mihi prior methodus et expeditior et commodior videtur, quam molestae de una -extremitate mensae in aliam instituendae cursitationes. §. XVI. De actorum compositione et repositione. . Cum exteriőr rerum adparatus plerumque interioris constitutivi index esse •soleat, in id incumbendum erit registratori, ut non solum ea, quae ad interiorem actorum ordinem pertinent, recte disponat, verum etiam ut ea, quae in oculos incurrunt, sive ad exteriorem adparatum referuntur, pulchro quodam inter se ordine collocata habeat; hinc aptam actorum compositionem et repositionem ad objectum xegestrationis recte referri judico. Quantum itaque actorum compositionem attinet, censerem eam esse optimam, quae medio papothecae flexilis ad altitudinem et latitudinem actorum, quae pro una compage destinantur in angulos intortae, prout in schemate sub No. XVIII. fig. 3. conspicitur, perfecta est. Ejusmodi actorum ligaturae schediasma appapetur, cum inscriptione, exempli gratia: „a No. 1. usque 100 ad Ann. 1780. fasc. I." Ligaturis subinde, prout figura •exhibet, tot compositis, quot ad ladularn, quae figura 4. in citato schemate exhibetur, requiruntur eaedem ladulae imponantur, ladula porro taliter repleta in ipsum tabula­tum sub clavem suam sive thecam reponatur cum inscriptione anni, fasciculi etc., prout in schemate sub No. eodem fig. 1. conspicitur et schemati etiam XIX. uberius exhibetur. Quod si tabularium thecis, quemadmodum figura sub numero citato adumbrat, instructum non est, mea quidem opinione nunquam suaderem taliter instruendum esse, sed potius earum loco armaria ex omni parte clausa, prout in saepe citato schemate fig. 5. representat, curanda főre; nam praeterquam quod in his acta a pulveribus, araneis, muribus etc. velut totidem chartarum hostibus tuta magis conser­ventur, in casum periculi acta cum ipsis armariis loco moveri et auferri quoque , valerent, compositio tarnen ligaturarum taliter, ut praemissum est, etiam in hoc casu observari deberet, ladula cum sua inscriptione minus necessaria existente. Si medio armariorum in tabulario spatioso parietes transversi efformari debe­rent, tunc in iisdem subladae duplicatae sint, oportet, ut ex utraque parte extrahi queant, intus autem ipsae subladarum divisiones capacitati ligaturarum et chartae majori adcommodentur. - '

Next

/
Oldalképek
Tartalom