Levéltári Közlemények, 18–19. (1940–1941)

Levéltári Közlemények, 18–19. (1940–1941) - KISEBB KÖZLEMÉNYEK - Tirscher Jolán: A Perényi-család levéltári egyezménye 1597-ben / 472–476. o.

KISEBB KÖZLEMÉNYEK - 475 modo ínter sese transegissent et concordassent, ut nímirum praenotatae universae líterae et líteralia instrumenta ad unum certum locum nempe ad arcem Nyaláb vocátam in comitatu de Ugocha existentem habitam uno et eodem con­sensu partes praedíctae deducant, inque scrínium seu arcam aliquam fortissimam seu conclavem concludantur et constringantur, quae arca duos pessulos contineat et di­versís clavibus resereatur; quarum clavíum unam memo­ratus dominus Joannes Pereny, alteram verő memorata domina Anna Thwrzo ac praenotati filii eiusdem dominae apud sese habeant et retineant, nee una pars sine scitu et voluntate partis alteríus clam et occulte praedíctam arcam seu scriníum aperíat, neque praedictas literas attingat aut excipiat sed quando necessitate compellente aliquas literas excipere volunt, íd astantia et praesentia annotatarum ambarum partium fiat, hoc adjecto, quod si temporum in successu pars aliqua in semine virili, quod Deus averteré dignetur, penítus deficeret ex tunc in eo casu ius con­servationis praetactarum universarum literarum et litera­lium instrumentorum ín partém virilem superexistentem derívetur et transferatur. Hoc etiam adjecto, quod sí par­tium aliqua praetactam fassíonem, compositíonemque et transactionem suam in totó vei in parte víolare et ímmutare literasque quaslibet prívílegíales et causales ac alias etiam uníversas ab alia parte videlícet vírílí abalienare stúdiósé satagere vellet, in eo quoque casu pars ipsa víolans et infringens totalia universa bona et iura possessíonaria quaelíbet ín quíbuscunque comitatíbus intra ambitum huius Regní Hungáriáé existentia et habita amíttere, perdereque debeat, ipso paríter facto. Quae quídem bona et iura possessíonaria pars laesa et praemissa observans medio et opera vicecomitum eorundem comítatuum pro tempore constítutorum, ubí nempe partis eiusdem infringentis bona extiterint, ad ínstantíam et símplicem duntaxat requisi­tionem exeundi, vígoreque praesentium occupandi, partique laesae et rite persístenti iure perpetuo tradendi, occupandi, assignandique et possidendi habeat, habeantque omnem potestatís facultatem et authorítatem, contradictíone, in­hibitione, et repulsione aliísque universís jurídicís, remedíis non obstantíbus, Hamm nostrarum vígore et testimonio literarum medíante. Datum fería tertia proxima post Dominícam secundam Sanctae et Individuae Trinítatis, anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo septimo, A Perényiek levéltári egyezményéhez hasonló meg-

Next

/
Oldalképek
Tartalom