Levéltári Közlemények, 4. (1926)
Levéltári Közlemények, 4. (1926) 1–4. - ÉRTEKEZÉSEK - Mályusz Elemér: II. Lajos király levelei a herceg Bathhyány-család körmendi levéltárában, 1526 / 80–93. o.
86 DR. MÁLYUSZ ELEMÉR Ludovicus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Magnifiée fidelie nobis dilecte. Intelleximus, que nobis de gentibus istius regni nostri Sclavonie scribis. Gratum est nobis te fuisse diligentem in hiis, que tibi diseeÜlentii commiseramus conficiendis. Quia autem a nobis informacionem petis, quid nam facere et quem in locum cum viribus istius regni nostri venire debeas, de hoc satis superque cum consilio nostro tractavimus. Videtur autem nobis, quod cum hostis universas suas vires hue contra nos converterit, non sit nunc multum istis partibus pertimescendum, sed volumus et tibi harum série committimus, sicut eciam hiis superioribus diebus per reverendissimum diominum episcopum Tininiensem et per Ambrosium Keezer nunciavimus, ut universas vires istius regni quam ocius levare et cum ipsis circa castrum ValpO 7 venire debeas, ut cum nos nunc recta Tholnam et ad partes inferiores tendamus, possis esse in loco a nobis non remoto et ex quo facile ad nos cum omnibus gentibus tecum existentibus venire possis. Ista est sentencia nostra et consilii nostri. Tu verő habes lóca illa magis nota, poteris fortasse melius de loco, ad quem tibi sit Veniendum, cum hiis, qui tecum erunt, deliberare ; intellecta hac nostra voluntate, que, ut premisimus, nulla alia est, nisi ut sis in tali loco, ex quoi, quando te vocaverimus et quando opus fuerit, ad nos commode et sine mora venire possis. Facias preterea nos de omni tuo progressu indies cerciores. De illis quatuor millibus florenorum in reposito ecclesie Zagrabiensis tibi deputatis neque nunc aliud scribere possumus, quam quod his diebus scripsimus et tibi commisimus, id est, ut cum certo intelligamus ex Uteris fidelis nostri reverendissimi dtomini episcopi Zagrabiensis, illud repositum orane, quod ibidem fuit, esse inde sublatum. Nolumus, quod eos propter hoc impedias. Ne autem per hoc tu deputacione tibi facta defrauderis, commisimus eidem domino episcopo, ut ex argenteriis ecclesiarum illám summám tibi irefundere debeat. De nazadis illis Stephani Deeishazy, de quibus scribis, nihil sentencia nostra possit fieri consulcius, quam ut de Zawo ad Dravum transportarentur, ubi nobis possent maiori esse usui. Itaque hortamur te et tibi committimus, ut des omnem operám, ut inde ad Dravum transferantur. Qua in re domini et alii regnicole dstius regni, maxime illi, penes quorum bona nazade ipse sunt et per quorum bona dieportari debebunt, poterunt esse tibi maximo adiumento. Secus non facturus. 7 A Dráva mellett, Eszéktől északnyugatra.