7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.

Források - XXI. Csanád megyei követek utasítása az 1790-es országgyűlésre

3.k./Ut in sublimioribus dignitatibus constitutos, per quondam augustissimum Romanorum imperatorern Josephum Il.denomi­natos e praegestis officiis removeat; proque singulis officiis regia majestas quattuor individua proponat, et candidet, ex quibus status et ordines regni pro arbitrio unum eligere queant. 3.1./Ut ad omnia officia tam ecclesiastica, quam politica et cameralia non alii, quam nativi Hungari, cum amotione moder­norum, ad mentem articulorum 13.1715. et 16.1741.admoveantur. 3.m./Ut nobiles armalistae pari cum donatariis jure ab om­ni taxatione immunes sint. /.../ 3.o./Ut universa, et singula Regni Hungáriáé Partiumque eidem adnexarum jura, libertates, praerogativas et consuetudi­nes tam ipsa regia majestas sancte et inviolabiliter observet; perque omnes observari faciat. 3.p./Sacram regni coronam juxta veterem regni consuetudi­nem, legesque patrias per certas ad hoc delectas personas sae­culares in hoc regno, nominanter vero in metropoli civitate Bu­densi conservabit, nec eandem ullo sub praetextu,aut colore e regno auferri faciet. 3.q./Hactenus recuperata, et expost, Deo adjuvante, recu­peranda quaevis hujus regni Partiumque adnexarum partes et te­nuta, ad mentem etiam juramentalis formuláé, praenotato regno et eidem adnexis Partibus m.mc, pro tunc reincorporatis decla­rentur. /.../ 3.s./Transilvania, Gallicia, et Lodomeria ad hcc regnum ab olim spectantia et jure eodem tenta, ac occupata, quam et comi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom