7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.

Források - XVIII. Csongrád vármegye statuma, 1733.

comprehensionem malefactorum processumque contra eosdem institu­endum talis observenda erit methodus, nimirum si jurisdictionem quampiam extraneam in terreno pure jurisdictioni comitatensi subjecto, - ut contingere sólet, - malefactorum praeter casum continuae persecutionis comprehendere contingeret, eundem ad ma­nus comitatenses ad praescriptum...resignare sit obligata, quod ipsum comitatus quoque, intra quindenam facta per jurisdictionem insinuatione observabit. 6. Ex quo in rebus, quae obnoxiantur iimitationi, magistra­tui comitatensi authoritas delata esset,. hinc eandem quotannis cum concursu deputatorum civitatis Szegediensis, et militarium requisito quoad militares dominó commendante praesidii Szegedi­ensis, effectuandam habebit, in quantum mutatione quapiam ege­ret, cui libera quoque et regia civitas Szegediensis, semet in conformitate articuli 71. 1659. accomodare sit obligata. 7. Dominus judlium, aut eidem substitutus post comprehensi­onem cujusvis malefactoris intra quindenam communem inquisitio­nem adversus comprehensum cum debita fassionum expressione per­agere ex officio tenebitur, ut taliter revisiones malefactorum facilitentur - et accelerentur. Quod si vero dominus judlium vei eidem substitutus hac in parte remissus et negligens fuerit compertus, et ob similem defectun causa incaptivati revideri, nequivérit /nisi legale impedimentum, et sufficiens excusatio adsit/ toties quoties ex salario negligentis floreni 12 per do­minum vicecomitem detrahutatur, ad domesticas comitatus necessi­tates convertendi. 8. Actiones tam civiles quam criminales nomine fiscalis eri­gantur, ac ad actionem responsa de verbo ad verbum scribantur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom