7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.
Források - XXVI. Szentgróti és kányavári harcok leírása, 1667-1681.
praesidii percurrentes, damna non contemnenda praesidiariis intulerunt. /.../ Anno 1680. circa festum Sancti Michaelis Canisianii ad vineas praesidii excursionem agentes, 4 homines trucidarunt, quos animadversos nostri persequentes, unum illorum ceperunt. Anno eodem ex molendino Szent Peteriensi duos homines tributarios abduxerunt, qui necdum eliberati sunt. Anno 1670. Ex pago Udvarnok, duos homines tributarios Ganisiani abduxerunt, qui lytro persoluto libertatém assecuti sunt. Anno 1680. Cirpa vindemiam iidem Canisienses ex promontorio praesidii unum hominem abduxerunt, alterum interfecerunt. Eodem tempore Canisiani numerosi plurima praesidiariorum pecora abegerunt, quod tamen, Deo annuente, recuperavimus« Anno 1681. Profesto Sancti Matthiae iidem Canisienses emisoariis praemissis, ceteraque in infidiis relicta, unum nostrorum trucidarunt, alterum captivum abduxerunt. Anno eodem itidem Canisienses, trajecto flumine Szála, pagum Kis Görbo nuncupatum desolárunt, hominibus tribus interemptis, et uno incaptivato. /.../ Anno 1667. Militem Michaelem Kis, in pago Bükönye deprehensum Kanisienses decollarunt. Anno eodem Pranciscum More, simili insolentia interfecerunt. /.../ Anno eodem /1668/. Matthiam Horvát cum socio ad praesidium Szála Szent Györvár tendentes, Canisienses in itinere deprehensos occiderunt.