7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. I. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 179 p.
Források - VII. 1728-as megyei összeírás, Csongrád megye, Algyő
- 55 solent, subinde ex peponum procreatione habént incolae emolumenti circiter Florenos 15, denar Reliquorum autem procreationem propria eorundem absumit necessitas, ex quo, uti praemissum est, ob defectum agrorum plus inseminare minimé valeret, et hinc nec emolumentum quoddam haberi potest. Prata habét vile foenum producentia, tempore exundationis aquarum vix falcabilia, distractio foeni hic nulla datur, ex quo vix pro domesticis ipsorum pecoribus suff'iceret. Pascua in proprio territorio habét pro omnis generis pecoribus et pecudibus tempore solumrnodo siccitatis apta, sed nec propria eorundem necessitate sufficientia in quibus etiam tam de aestate, quam vero de hieme parvis etiam intervenientibus nivibus pasci possunt equi jugales circiter numero 36, cornuta pecora mulgibilia circiter numero 100, oves mulgibiles circiter numero 2/ 152, satigeri ad ripam Trans-Tybiscanam in ibidem existentibus arundinetis subsistere, nullatenus tamen saginari, et id quoque occasione mediocris exundationis et siccitatis pasci possunt circiter numero S8. E.T: quo cornuta pecora ex mulgibilibus vaccis consisterent, sed et satigeros propria eorundem consumeret domestica necessitas, unde emolumentum nullum, praeattactae autem oves mulgibiles important emolumenti circiter Plorenos 10, denarii 65. Promontorium est talis fertilitatis, quod ad unum fossorem computari possint vini urnae numero 2 1/2.