7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. I. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 179 p.
Források - VI. 1720-as összeírás, Szabolcs megye, Bercel
- 45 -VI. Magyar Országos Levéltár N 79. 1720-as összeírás Szabó lcs_megve_ 1 _Bercel 1 ^ In possessione Berezeli /.../ Habentur duo campi, quorum tricestimalitas in demissiori et piano licet frequentioribus Tibisci exundationibus deterioraretur, nihilominus tamen his cessantibus pariter usui deserviret, in aliis autem sui partibus elevatiores, et utcunque sabulosi essent, utrobique tamen quatuor de ordinario bobus cultivabiles. Procreationis talis, ut post inseminationem unius cubuli, sive siliginis, sive vero tritici autumnalium alii praeter hunc quatuor communiter prosperarentur. Cultura autem triplicari assoleret. Vernalis vero seminatura, et avenae, et hordei fructificarit. Prata praemissae exundationi obnoxia caricibus ultra dimidietatem mixtum producentia foenum haberent. Pascua quadraginta circiter pecoribus sufficientia, in quibus salsae quoque paludes adaquationi. pecorum deservientes darentur. Ligna focalia pariter sufficientia. Silvam glandiferam cum dominis terestribus communem haberent, in qua tempore procreationis glandium, absque ulla praestatione census, aut decimae centum majales incolarum meliorabiles forent, quae pro aedificiis etiam deserviret, extra-