7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. I. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 179 p.

Források - III. 1715-ös összeírás, Sopron megye, Ruszt

eo appertinente et usuato. - Possorúm ­/.../ In hocce civitatis territorio est unus solummodo campus, qui promiscue inseminatur, et nullás alias terras distinctas habét. Territórium, quoad procreationem frumenti est ut­cunque bonum; procreantur post cubulum unum Posonien­sem cubuli quinque ad summum sex. Prata prorsus nulla habét, sed ex vicinis pagis foenum, prout et stramen pro pecoribus pretio magnó coemere et procurare debet. Pascua habét nimis exigua. Habét promontorium vinearum in toto capax fosso­rum 2348; ex quibus vineis 280 fossorum capaces commu­niter unam urnám et unum quadrantem, 1249 fossorum ca­paces, quadrantem solum unum, ex quo certi generis in­secta volantia, ad instar bruchorum, tempore vernali, 2/ dum vites germinarent, advenientia, eas dum 'destrue­rent; tandem 819 fossorum capaces, unam urnám procrea­re assolent. Vinum harum vinearum primae et secundae classis est, talia bonitatis, quod communiter florenis sex et dimidio; tertiae vero communiter florenis quin­que distrahi poterit. Praeter vinum, quod maximis sumptibus constat, civitas haec nihil habét, quod distrahere potest. Sylvulam habét constantem paucis arboribus, at-

Next

/
Oldalképek
Tartalom