Hungarica-kutatás
Lakatos Bálint: Magyar vonatkozású 1526 körüli oklevelek és levelek Bernhard von Cies trienti püspök levelezésében. Kutatási jelentés. Levéltári Közlemények, 84. (2013) 201-225.
Lakatos Bálint: Bernhard Cies trienti püspök levelezésének magyar vonatkozású dokumentumai Reverendissimo ac illustrissimo principi et domino domino Bernardo Sanctae Romanae Ecclesiae cardinali, episcopo Tridentino ac summo cancellario sacratissima regi? maiestatis etc., domino et patrono meo observandissimo. Reverendissime ac illustrissime princeps et domine, domine ac patrone mihi observandissime. Salutem et servitutis me? commendationem. Ago gratias immortales dominationi vestrae reverendissim? de omni sua erga me et ecclesiam meam benevolentia et patrocinio agamque, dum Deo propicio vixero. Nam in hunc usque diem quicquid dominatio vestra reverendissima opera et auctoritate sua in rebus et negociis meis apud sacratissimam regiam maiestatem dominum nostrum elementissimum effecit, ordinavit et conclusit, in hiis perstiti et permansi, de quibus nunc quoque dominationi vestrae reverendissim? per hunc reverendum dominum Albertum prepositum Quinqueecclesiensem ac consiliarium Camer? prefat? regi? maiestatis etc. nonnulla nomine meo referentem nuntiavi. Supplico itaque dominationi vestrae reverendissim? tanquam domino et patrono meo observandissimo, velit verbis ipsius perinde atque meis plenam prestare fidem. Quam f?licissimam ad vota valere exopto. Posonii XXVII die mensis Iulii MDXXXIIII. Reverendissime dominationis vestre deditissimus servitor Strigoniensis Manu propria46 Papíron, vörös színű papírfelzetes gyűrűspecséttel. ASTn APV Corr. Cles. b. 4.fasc. B9.fol. 2. 7. I. János király Cleshez Buda, [1538. március 29.]47 Követe, Brodarics István váci püspök szavainak adjon hitelt. Reverendissimo in Christo patri domino Bernardo tituli Sancti Stephani in Coelio monte Sanctae Romanae Ecclesiae presbitero cardinali Tridentino, suppremo(!) cancellario serenissimi domini Romanorum etc. regis, amico nobis charissimo. Ioannes Dei gratia rex Ungari?, Dalmaci?, Croaci? etc. Reverendissimo in Christo patri domino Bernardo tituli Sancti Stephani in Celio monte Sacrae Romanae Ecclesiae presbitero cardinali Tridentino, suppremo cancellario serenissimi domini regis Romanorum, amico nobis charissimo salutem et f?licitatis incrementum. Reverendissime in Christo pater, amice charissime. Medio huius fidelis nostri reverendi domini Stephani Brodarici episcopi Waciensis, consiliarii et apud prefatum serenissimum dominum Romanorum etc. regem oratoris nostri nobis syncere dilecti de quibusdam rebus et negotiis nostris, que reverendissima dominatio vestra fusius ab eo intelliget, nonnulla eidem significavimus. Quam rogamus, velit verbis ipsius oratoris nostri certam fidem adhibere, ea enim dicet, que de mente et voluntate nostra dicenda accepit. Et eandem felicem valere optamus. Datum Budae. 46 Az utolsó sor és az aláírás sajátkezű. A keresztnév az előző levéllel ellentétben nincs kiírva. 47 A keltezéshez lásd János király e napon Brodarics számára Ferdinándhoz szóló követi megbízólevelét: Brodericus, 2012. 518. (294. sz.) 221