Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
vestra Egregietas nunc omnia a minimis ad maiora possidet, et nunc ad nullum penitus habeo refugium nisi ad vestram nobilitatem pro eo vestre Egregietatis exoro nobilitatem quatenus eundem equum pro quo vobis Suplicamus, mihi per hunc fámulum meum transmittere non postponatis, Si tamen potestis extunc equum turcorum mittatis, Sin autem extunc sit vngaricalis, quem meliorem agnoueritis, Insuper peto vti pro presenti mea necessitate euitanda velitis mihi transmittere quatuor florenos auri, secus peto vos non facturi si feceritis scitoto (így) quod in pluribus vestre Egregietati studebo eonplacere. Ceterum autem scitote firmissime, quod si me domino Episcopo Chanadiensi ad seruiendum sew famulandum non disposueritis, extunc sciatis me vei ad dominum despotum (így) uel autem ad aliquem alium dominum transire ad seruiendum, verum eciam rogito vestram dileccionem vti mihi velitis intimare si aliqui populi sew Jobagiones sunt in possessionibus m(ei)s ibi existentibus an non, Ceterum rogo vos vt huic famulo meo velitis dare pecuniam pro expensa vt ad me cum eadem valeat peruenire, Ex monasterio Bani feria tereia postis (így) dominicam Inuocauit etc. Anno domini 1416. Sebastianus de feyereghaz vester amicus speciális. Kivül: Egregio nobili viro Blasio oros de Serijen (így) fratri et amico sibi plurimum diligendo. Papiron; zárlatán kopott és megtöredezett gyűrű-pecséttel. — (Sztára; Materi). 85. Közli Nagy Gyula.) 322. 1416. Buda junius 1. és Mezó'somlyó augustus 1. Serenissimo principi domino Sigismundo dei gracia romanorum regi semper augusto ac Hungarie etc. regy, petrus Benke et ladislaus Yasky vicecomes de Crasso et iudices nobilium de eadem, obsequium íirmum cum fidelitate. Noueritís literas vestras nobis directas honore quo decuit recepisse in hec verba, Sigismundus dei gracia