Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
aut possessionibus non satisfecerint et nec dicta litera expeditoria ad manus suas deuenerit nec eciam ipse eandem liabuisset, sacramentum prestare teneretur, Alterius vero literarum eiusdem domini Nicolai vicarij in dicto octauo die octauo die (így kétszer) festi beati Nicolai Episcopi et confessoris similiter de Anno domini supradicto emanato intencionibus inter cetera comprobatur, Quod quia Jamdictus paulus filius Mayos in dicto termino scilicet octauo die festi sancti Nicolai prescriptum suum Juramentum secundum seriem et formám adiudicacionis ipsius domini Nicolai vicary coram ipso deposuisset vt debuisset, Ideo Idem dominus Nicolaus vicarius considerato quod dicti in causam attracti superius in eorum responsione dicta Jura quartalia eidem paulo racione auie sue affirmassent de dictis possessionibus de Jure clebere pertinere simulcum nonnullis probis et Nobilibus viris protunc secum in Judicio existentibus adiudicando commisissent eo modo. Quod partes predicte vei eorum procuratores octauo die festi Epiphaniarum domini proxime tunc veniencium ac alijs diebus ad Id aptis et sufficientibus ad facies prenominatarum possessionum variotelek peterfalwa Apafaya et altéra Apafaya Teremi warelew et veytlieh vocatarum ac aliarum possessionum ad eandem veyteh spectancium vicinis et commetaneis earundem inibi legittime conuocatis et presente bomine suo ad bee specialiter destinando accedere debuissent et tenentur coram quibus predicti dominicus ladislaus altér dominicus et Michael filius Galli premissa Jura quartalia eidem paulo filio Mayos Juxta regni consuetudinem de preallegatis possessionibus extradare, et de eisdem plenam et omnimodam satisfaccionem impendere deberent, factaque huiusmodi extradacione et satisfaccione Idem homo suus dicto testimonio vicinorum et commetaneorum presente Introduceret eundem paulum in domínium earundem statueretque easdem eidem perpetuo possidendas contradiccione dictorum dominici ladislai et alterius dominici ac Michaelis fily Galli et aliorum quorumlibet non obstante Quibusquidem literis exbibitis et presentatis fuimus per prefatum paulum filium Mayos debita cum 32*