Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

homine, propterea quomodolibet in talia perpetrantes in­íiictis, et promulgatis quibus essetis, aut aliquis vestrum esset quomodolibet irretiti, seu irretitus, necnon a quibus­cunque pecuniarum Summis, rebus et bonis huiusmodi habitis, ablatis et perceptis usque in praesentem diem absoluere plenarie, et liberare, illaque tibi et illis qui in nostra et eiusdem Ecclesiae, ac Successorum Nostrorum Romanorum Pontificum inttrauerint fidelitate, deuotione ac obedientia perpetuo persistere, et a talibus et similibus imposterum protinus abstinere libertatemque Ecclesias­ticam ut Catholicum decet Regem, et Principem illibatam, et alia supradicta per te et alios proponis et intendis efficaeiter, et inuiolabiliter obseruare, et custodire ac fauere obseruari, remittere, concedere, et donare, et alias ne praemissis statui tuo et illorum prouidere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur illius Vices­gerentes in Terris qui cunctos quaerit saluos facere et neminem vult perire, ac Sperantes quod ex hoc in fideli­tate, obedientia, ac deuotione huiusmodi, tu, et ipsi sequa­ces tui incommutabiliter persistebit et alia Supradicta deduces realiter ad effectum huiusmodi Supplicationibus inclinati, et de Fratrum nostrorum praefatae Ecclesiae Cardinalium eonsilio, auctoritate Apostolica, et ex certa Sciencia, specialique gratia Omnia, et Singula per eandem Serenitatem Tuam et sequaces ipsos quorum nomina hic haberi uolumus pro sufficienter expressis hactenus, et usque in praesentem diem quomodocunque, et qualiter­cunque et ubicunque facta, et quandocunque accepta habita communiter, uel diuisim, aut tuo Regio uel ipso­rum nomine pereepta quaecumque et qualiacunque fuerint etiam si Romanam Ecclesiam, et Cameram Apostolicam publicam interesse respicerent, et ad Romanam Ecclesiam, et Cameram praefatas spectare, uel pertinere quomodolibet potuissent, cuiuscunque qualitatis, quantitatis seu valoris extiterint plenissime, atque liberrime, et de Apostolica liberalitate munificentia praesentum tenore Tibi, et ipsis sequacibus Tuis remittimus, et concedimus ac donamus saluis tamen et reseruatis Nobis, et Successoribus nostris Oklevelek Teinesmegye történetéhez. I. 28

Next

/
Oldalképek
Tartalom