Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

105. 1389. Buda január 15. Nos Sigismundus dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Marchioque Brandenburgensis etc. Momorie commendantes tenore presencium significamus quibus ex­pedit vniuersis Quod quia Ladislaus filius Johannis de Huzyubach familiaris scilicet vtriusque Johannis quon­dam Bani scilicet et prioris ac Ladislai fily petri de Horuathy nostrorum notoriorum infidelium, eosdem domi­nos suos continue insequendo monitis prauis et nepha­rijs singulis eorundem nostrorum notoriorum Infide­lium processibus et sceleratis excessibus intra ambitum Regni nostri hucusque per eosdem vtrosque Johannem condam Banum et priorem, ceterosque nostros inűdeles suos scilicet fautores et sequaces in maximum et ingens fastidium et Reginalis Honoris Regnorumque nostrorum in grandé desolacionem palam contra sacrum Regium dya­dema, temerario autu patratis irrogatis et commissis, vna­cum eisdem nostris Infidelibus a tempore quo ydem iniquo et dampnabili freti consilio, a nostra rebellarunt maiestate. personaliter affuisse, opemque et operám suis manibus sceleratis, eisdem nostris Infidelibus possetenus prebuisse asseruntur testimonio euidenti, et vt reuera cognouimus licet idem Ladislaus alias in bellico conflictu per virum Magnificum dominum Ladislaum de Lossonch, Regni nostri Sclauonie Banum, contra eundem Ladislaum filium petri de Horuathy nostrum notorium Infidelem in Themeswar virtuose commisso, captiuatus et in ipsa Captiuitate plu­ribus diebus conseruatus, tandem vero ad sue fidei praui­tatem sub hoc pacto ne de cetero eisdem nostris Infidelibus adherere quoquomodo attemptaret, per eundem dominum Ladislaum Banum captivitate de eadem libere emissus extiterit, tamen demum a via recedens veritatis et íidelita­tis, vti sue male fidei dampnabilis possessor, cum ipsis nostris Infidelibus dominis suis maluit et veritus non fűit, adherere, et ad presens cum eisdem persona! i assistencia, perhibetur latitare. Ideo nos vnacum Prelatis et Baroni­11*

Next

/
Oldalképek
Tartalom