Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

tulo ecclesie Orodyensis dare et soluere tenerentur. Judi­cem eciam, in .Tudicio pacis, per omnia placare deberent, ipse magister Grallus, et nobiles de Sytke memorati: Obli­gantes se eedem partes insuper, vt si qua parcium predi­ctam ordinacionem refutarent, aut firmiter obseruare non curarent, extunc ipsa pars dictam composicionem refutans, contra partém composicionem firmiter obseruantem, tam­quam semel quesite, et sopite litis suseitator conuinceretur eo facto. Ad quod se ijdem Ladyzlaus et magister Grallus personaliter, predictos vero Stephanum et Leukus, ac nobi­les de fele, de Kalacha, de Mandala et de Mogli­kereky, auctoritate procuratoria sponte obligassent coram domino Rege sepefato modo prenotato. Ad ultimum Ste­phanus dietus bogár homo Regius, et magister Stephanus coneanonicus dicti Capituli Orodyensis, per ipsum Capitu­lum, ad videndum quomodo et qualiter dicta possessio Moghkereky, a prefata possessione Karul, metálibus distinccionibus separaretur, iuxta mandatum Regium trans­missus, in testimonium, feria quinta proxima post octauas Pasce domini nunc preterita, accessissent ad faciem dicte possessionis Moghkereky, vicinis et commetaneis eius­dem conuocatis, et presentibus, dictam possessionem Mogli­kereke a possessione Karul predicta, positis metis taliter sequestrassent, seu separassent, prima meta ipsius posses­sionis Moghkereky, incipit a parte ville Mandula, circa magnam viam vbi sunt quatuor mete terree, circa quas a parte meridionali quintam metam erexissent, abhinc ab eadem pl aga meridionali vádit ad quoddam paruum pratum, in quo sunt due mete terree, erga quas terciam metam erexissent, deinde in eadem plaga meridionali vadít ad viam circa quam sunt due mete terree, iuxta quas ter­ciam metam erexissent, Deinde ipsam viam transiendo, in vno Berch sunt due mete. terree, terciam iuxta eas erexis­sent metam, deinde ad vnum dumum pomi erga quem sunt due mete terree, deinde ad dumum spiné, vbi sunt quatuor mete terree. et quintam iuxta eas erexissent metam. Deinde vnam vallem transiendo, circa quandam magnam viam sunt due mete terree, terciam iuxta eas erexissent

Next

/
Oldalképek
Tartalom