Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
parte sufficientem pro premissis eligendi liberam haberet facultatem tali modo, quod si huiusmodi locus sessionalis modo premisso per annotatum Nicolaum eligendus sessionem iobagionalem ipsius scilicet Stephani aut Gregorii fllii Gregorii includeret, extunc idem Stephanus talis modi iobagionem cum domibus et edificiis domorum eiusdem recipere et levare ac quo sue piaceret voluntati locare possit, pro loco vero sessionis talis iobagionis idem Nicolaus eidem Stephano alium locum sessionis iobagionalis desertum dare astringeretur et simili modo cum dicto Gregorio facere deberet, item domum et curiam in Saromberek habitam per patrem partium ante dictarum acquisititiam cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet sibi videlicet Nicolao commisissent, pro quibus quidem domo et curia ipse scilicet Stephanus similiter unum locum pro domo et curia sibi competenti in possessione ipsorum Gernezeeg vocata extra seriem eiusdem possessionis pro se eligere possit et valeret, imo premissas domuum et curiarum divisiones et sequestrationes celebrarunt coram nobis, tali vinculo obiigaminis mediante, quod si qua partium prescriptarum quandocunque temporum in processu prescriptas domuum atque curiarum divisiones et sequestrationes infringere et retractare attemptaret, extunc talis pars contra partém alteram in centum parti adverse et decem marcis argenti iudici persolvendis convinceretur et convinci deberet eo facto, isto declarato, quod prefatum Gregorium filium Gregorii puerum nondum sufficientis etatis ad protegendas portiones suas possessionarias simul cum molendino et equis equatialibus ipsum Gregorium rite tangentibus, quousque idem ad adultam pervenerit etatem, ipse videlicet Nicolaus nutrire et conservare deberet, directam nempe medietatem portionis ipsius Gregorii possessionar ie et piscine similiter ipse videlicet Nicolaus, aliam vero medietatem eiusdem portionis possessionarie et piscine prefatus Stephanus modo antelato usque prefixum tempus tenere deberent, isto non pretermisso, quod universa debita, quibus utputa ipsi Nicolaus et Stephanus quibuscunque hactenus debitores exstitissent, communiter persolvere deberent. Ad que premissa eedem partes usque perfectam etatem prefati Gregorii pueri