Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

XVI. Detrehen, 1445. febr. 3. Farnasi Dénes arra kéri Bolgár Lászlót, hogy a jobbágyai által megtor­lásképpen az ő fülpösi jobbágyaitól elvett szekeret és lovakot, ha szereti a barátságot, adassa vissza. Fraternali salutatione premissa vestre fraternitati. Sciat vestra fraternitas, quoniam iolbagiones vestri iol­bagioni(s) nostri Andree Mathee et Benedicti de Fylpes unum currum et duos equos, etiam alias res et bona iidem iolba­giones vestri supra prenarrati receperunt minus iuste eo modo, videlicet Gregorius Somay dictus et nobilis vir, qui fűit famulus noster et etiam iudex in Erked, recepisset iol­bagioni(s) vestri unum equum, propter hoc iolbagiones vestri receperunt a iolbagione nostro unum currum et equos ipso­rum, etiam sciatis, quod idem Gregorius Somay in isto regno est unus nobilis, propter hanc causam et propter ipsum nolumus respondere, quia ad Gregorium nobilem inveniatis pro eo. Igitur rogo vestram fraternitatem, quod si amicitia et fraternitas nostra vobis complacebit, extunc restituere cur­rum et equos iolbagioni nostro faciatis. Si autem restituere non studebitis et non vultis reddere, sciatis certissime, cum iuribus legitimis perquirere studebimus. Scripta in Detreh, in festő beati Blasii martyris anno domini M. (CCCC.) XLV. Egregius vir Dionysius de Fornas. Kivül: Egregio viro et honesto Ladislao Bolgár fratri et amico nostro dilecto detur. Eredetije papíron, záró pecsét nyomaival, jelzet nélkül. 1445. febr. 3. Teleki Oklevéltár. II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom