Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

vero piscina ad usum partis alterius perpetuo possidenda proveniat omni cum effectu. Atque preterea dictus dominus Iohannes archideaconus omnia iura, literasque et privilegia, cunctaque munimenta erga manus suas existentes et habita factum scilicet dictarum possessionum, portionumque et iu­rium possessionariorum tangentes et concernentia prenomi­nato Iohanni filio dicti condam Leonardi realiter et cum effe­ctu restituisset, ab omni onere defensionis, tuitionisque et protectionis eiusdem lohannis contra suos impetitores fiende se exemptum et exoneratum fieri voluit, huiusmodique defen­sioni, tuitionique et protectioni palam coram nobis renuncia­vit, tali obiigaminis vinculo per easdem partes parili bene­placito assumpto mediante, quod si qua partium in premissis aut aliquo premissorum perseverare et ea perficere nollet aut ea in toto vei saltem in aliqua parte temporum (in processu) infringere, litemque seu lites superinde movere et suscitare vel­let, extunc talis pars contra partém alteram in premissis persi­stentem et ea perficientem in mille florenis auri puri hungari­calibus, necnon in perennali quoque estimatione possessionum, portionumque et iurium ac bonorum possessionariorum pos­sessionibus in predictis existentium habitorum et adiacentium convincatur et convinci debeat ipso facto, et extunc ipsa eadem pars in premissis perseverans partém alteram ra­tione premissorum extra omnes octavales terminos brevi dumtaxat iudiciorum evocatione mediante in presentiam vay­vode vei vicevayvodarum tunc in his partibus Transsilvanis constitutorum in causam convenire, idemque vayvoda vei vicevayvoda servata equitate ad exsecutionem obligationis huiusmodi procedendam plenariam atque omnimodam habeat potestatis facultatem. Ad que premissa omnia et singula fir­miter observanda se eedem partes personaliter, alios autem superius nominatos ad onera et gravamina in se assumpta spontanea voluntate obligarunt coram nobis. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes literas privile­giales pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas partibus utrisque prenotatis iurium suorum uberiorem ad cautelam duximus concedendas communi iustitia et equitate suadentibus. Dátum die dominico proximo ante festum beato-

Next

/
Oldalképek
Tartalom