Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

sidere possit, ita tamen, quod post mortem suam idem ite­rum ad dictam ecclesiam atque usum perpetuum pauperum prefatorum, ut premissum est, perpetuo iure devolvatur et redundet; si vero ipsis deo propitio prolium generatio adve­niret, aut ipsa domina Anna ex hoc seculo migrante dictus Anthonius Desew ab alia consorte per eum copulanda pro­les generaret, extunc idem Anthonius Desew huiusmodi pro­li bus certa sua vestimenta, que voluerit, dare et legare pos­sit, nihil tamen de bonis mobilibus et iuribus possessionariis prescriptis eisdem conferre valeat, sed eosdem de suis bonis et iuribus possessionariis aliis, que habét, contentos reddere debeat; hoc denique per expressum declarato, quod si quis­piam fratrum et consanguineorum ipsius Anthonii Desew et nemo altér predictam ecclesiam hospitalis sancte Elizabeth aut pauperes in ea degentes de dominio dicte medietatis possessionis pre tacte Mera vocate, pertinentiarumque et utili­tatum eiusdem ejicere aut excludere niteretur et vellet, extunc non aliter, nisi depositis prius eidem ecclesie Elizabethe et pauperibus in ea degentibus florenorum tribus millibus, anti­quarum monetarum hungaricalium bonarum et argentearum, eisdem ecclesie et pauperibus in ea degentibus per prefatum Anthonium Desew testamentalis legationis vinculo presentium per vigorem commissis, deputatis et legatis ejiciendi et exclu­dendi habeat potestatis facultatem. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes literas nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas duximus dan­das et concedendas. Dátum feria sexta proxima ante festum sancte et individue Trinitatis, anno domini Millesimo quin­gentesimo vigesimo quinto. A marosvásárhelyi királyi táblának 1778. maj. 23-án a Teleki Adám részére kelt kiadványában, 5960. Kiadta Jakab E., Kolosvár története. Oklevéltár I. 363. 1025. jun. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom