Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

CCXXXVIL (Kolosmonostoron) 1525. jun. 9. A kolosmonostori convent előtt mérai Dezső Antal és neje a kolosvár­megyei Mórának felét s ingó javaikat bizonyos feltételek alatt a kolosvári szent Erzsébet templom szegényeinek örökbe vallják. Conventus monástérii beate Marié virginis de Colosmo­nostra omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentium notitiam habituris salutem in ornnium salvatore. Ad universitatis vestre harum serie volumus devenire noti­tiam, quod nobiles Anthonius Desew de Mera et domina Anna consors sua nostri personaliter venientes in presentiam sponte et libere confessi sunt retuleruntque in hunc modum, quomodo ipsi matúra intra se ipsos deliberatione diligentique discussione prehabita considerantes et animo sepius sedulo revolventes omnia mundi bona subito ruitura, nihilque ex eis eterna et permansura, volentes igitur omnibus rebus mundanis huiusmodi transitoriis et caducis renunciari, seque totum ad dei servitium exhibendum et salutem animorum ipsorum acquirendum dare et apponere, atque in perpetuum dei servitium ad hospitale ecclesie sancte Elizabeth vidue extra muros civitatis Koloswariensis fundatum causa mansi­onis perpetue conferre, idemque hospitale sive eandem eccle­siam iuribus ipsorum possessionariis atque aliis rebus infra notandis a deo ipsis collatis predotare, primo directam et equalem medi etatem prefate possessionis Mera vocate in comitatu de Colos existentis et habite simul cum cunctis uti­litatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, fenetis, fenili­bus, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, aquis, fluviis, rivis aquarumque decursibus, molendinis, piscinis, piscaturis, molen­dinorumque et piscinarum locis, montibus, vallibus et vine­arum promontoriis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum eiusdem integritatibus quovis nominis voca­bulo vocitatis ad eandem de iure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus, molendinum unum duarum rotarum super fluvio Nadas vocato habitum, vineas quinque in terri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom