Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

dem partes, que scilicet earundem partium ad ea ipsa bon a ius efficacius haberet, revideretis et adiudicaretis, tamen sic­uti ex supplicatione eiusdem domine Petronelle exponentis intelleximus, nondum huiusmodi revisio et adiudicatio per vos facta exstitisset, ob hoc supplicatum exstitit maiestati nostre in persona eiusdem domine exponentis humiliter, ne suis iuribus, que in eisdem bonis habere pretendit, preter re­visionem iurium et literalium quoque suorum instrumentorum destitui pateremur. Cuius supplicatione tanquam iusta exau­dita et admissa, cum iustitia suadeat unicuique id, quod suum est reddi, fidelitati vestre harum serie firmiter manda­mus, quatinus acceptis presentibus si nondum causa ipsa, prout per alias priores literas nostras vobis mandavimus, inter easdem partes in facto eorundem bonorum per vos revisa et adiudicata exstitit, extunc prescriptas partes utras­que ad unum certum et brevem terminum vestri in presen­tiam convocare et visis utrarumque partium iuribus, literis, instrumentis et immunitatibus negotio in premisso partes inter easdem verum et rectum iudicium, debitamque iustitiam impendere et administrare debeatis, et bona predicta in ma­nibus illius partis relinquatis, cui magis iure competere vide­buntur et eum in huiusmodi bonorum dominio tutare et defendere debeatis, auctoritate nostra regia presentibus vobis in hac parte attributa et iustitia mediante, secus non facturi; presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, feria tertia proxima post dominicam Letare anno domini Millesimo­quingentesimo decimo octavo. Commissio propria domini regis. Eredetije papíron, alján papírral fedett pecséttel, 7381. 1518. mart. 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom