Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
— 337 — quia ipse certas res et certa argenteria nobilis domine Magdalene consortis sue, filie videlicet nobilis quondam Thome Erdély de Somkerek ducentos florenos valentes eidem domine Magdalene ad maritationem de domo paterna datas et donata atque secum adducta ad nonnullas necessitates suas proprias exposuisset, nec hab eret eandem unde super inde contentare posse, ob eo ipse matúra intra se deliberatione prehabita totalem portionem suam possessionariam in possessione Kysdewecher appellata, in comitatu de Doboka existenti habitam simul cum cunctis suis utiBtatibus et pertinentiis quibuslibet, terris utputa arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, fenetis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, montibus, vallibus, aquis, fluviis et eorum decursibus, vineis et vinearum promontoriis, piscinis, piscaturis atque molendinis, necnon eorundem locis, generaliter autem cunctarum utilitatum et pertinentiarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis et appellatis ad eandem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus annotate domine Magdalene consorti sue pro prescriptis rebus et argenterüs per ipsum ut premittitur expositis in ducentis florenis auri hungaricalibus dedisset et inscripsisset, imo dedit et inscripsit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, utendam, possidendam simul et habendam cum omni plenitudine iuris. In cuius rei memóriám atque perpetuam firmitatem presentes literas nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas. Dátum in festő beatorum Philippi et Iacobi apostolorum, anno domini Millesimo quingentesimo decimo quinto. Eredetije hártyán, vörös selyem zsinóron függő megkopott pecséttel, 7293. 1515. maj. 1. Teleki Oklevéltár. II.