Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

novo in talem pacis et concordie devenissent unionem prout concordarunt et unité exstiterunt nostro in conspectu eo modo, et nos quoque cum ipsis eo modo, quod prefatus Ladislaus Gerendi oppidum Zenthmarthon ac possessiones Chydewtelke, Kyralyffalwa, Zylkwth in de Kwkelew ac Peterffalvva in Al­bensi Transsilvanensi comitatibus existentes habitas nomine tutorio aput manus ipsius Ladislai Gerendi usque maturam etatem Gaspar filii condam prefati Iohannis Sándor nunc etate in tenera constituti tenendas atque possidendas, tali sub conditione mediante, quod idem Ladislaus Gerendy pre­scriptum oppidum Zenthmarthon et possessiones predictas prefato Gaspar puero duodecimo anno etatis adveniente eidem sub vinculis et obligaminibus (in) literis fassionalibus obli­gatoriis pre insertis expressis et denotatis pacifice et quiete remittere et resignare deberet et teneretur, et quod populos et iobagiones annotati Gaspar pueri libertate in ipsa, que literis in eisdem fassionalibus obligatoriis continentur, tenere conservareque et protegere teneretur. Ceterum voluerunt par­tes, ut possessio Zagor vocata in comitatu de Kwkelew predicto existens habita aput manus prefati Iohannis Baladffy similiter nomine tutorio remaneat terminum usque ad pre­dictum possidenda, castrum vero Zenthlelek cum pertinentiis eiusdem in sede Kyzdy existens modo simili aput manus ipsius Iohannis Baladffy consimiliter nomine tutorio interim, quousque prefatus Gaspar puer ad tantam pervenerit etatem, ut solus ipse prescripta sua iura possessionaria absque tuto­rio protegere et conservare poterit remaneat possidenda, ita tamen, ut dum prefatus Gaspar puer ea etate adveniente huiusmodi castrum Zenthlelek a prefato Iohanne Baladffy pro se rehabere voluerit, mox idem lohannes Baladffy liti­gionario processu absque omni sub vinculis et obligamini­bus mille florenorum auri eidem puero pacifice et quiete remittere et resignare deberet et teneretur; hoc non preter­misso, quod si divina ex permissione terminum usque ad pre­dictum annotatum Iohannem Baladffy ab hac luce decedere contingeret, extunc statim ipso defuncto annotatus Ladislaus Gerendi prescriptam possessionem Zagor solum vigore pre­sentium annotato Gaspar puero ad prescriptum oppidum

Next

/
Oldalképek
Tartalom